{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 133.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 133.1-4","ref":"133.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/133.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/133.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"fassi tamen sunt, aerem ibidem serenitatis tempore adeò exilem, subtilemque esse, ut spongiis vino generoso refertis opus sit, queis naribus admotis, respirationis Organum nonnihil reficiant; inveniri & ibidem hominum jumentorumque cadavera, nescio ob quam montium abditam qualitatem, prorsus incorrupta. Sed haec de pluviarum in altissimis montibus, generatione sufficiant. Ad nostri igitur Argumenti filum progrediamur. Quaeri igitur non immeritò hoc loco posset, quomodò aqua Diluvii quindecim cubitos super omnes Orbis Terrarum monteascenderit? Dico totum illud aerium spacium usque ad supremam regionem aeris, praepotentis DEI virtute, in aquas per inex plicabilem coacervatarum nubium multitudinem, quâ replebatur, conversum esse; cujus ubertas tanta fuit, ut aer supremus cum inferiori, in Oceanum commutatus videri potuerit, non naturae viribus, sed illius, cujus voluntati, & imperio cuncta subsunt, ac promdè mirum non est, DEUM usque eò, id est, quindecim cubitos superomnes montes extulisse aquam, ne videlicet dici posset, nonnullos montes fuisse, qui ab omni aquarum offusione immunes, aliquos homines & animalia, quae unà cum Mundo perdere constituerat, à Diluvio servaverint. Sed antequam ulteriùs progredia mur, insigne hoc loco oboritur dubium de Diluvio quindecim cubitis super altissimos montium universae Telluris vertices exaltato. Si enim quindecim cubitis supra dictos vertices, aquarum elevatio fuit verisimile est, Arcam tantis aggravatam ponderibus non in exti ma aquarum superficie praecisè fluctuâsse, sed aliquo usque summersam fuisse. Si itaque Arca ex pondere aggravata quindecim cubitis submersa fuit; utique jam altissimi montis verticem tetigisse videtur; Si verò ultra quindecim cubitos ad 16. 18. 20. ut nonnulli volunt, submersam dicamus, jam haud dubiè illa in nonnullorum montium vertices, ventorum impetu, Annatura li vi aqua in tantam Iltitudi. nem super omnes Montes ascenderit. Causa cus DEUS Diluvium super omnei montes evexerit. impetu, & aquarum turbinibus agitata, non sine dissolutionis periculo illidere poterat; Quod periculum ut evitaret, Hugo Victormus perperam duas solummodo mansiones in Arca poni aquis immersas: primò Sentinam, quam stercorariam vocat, quatuor cubitorum altam, deindè Apothecae mansionem quam cibariam vocat, quinque cubitorum altam, quae cum novem cubitorum altitudinem praebeant, novem tantùm cubitos aquis submersam esse dicit; atque hoc pacto Arcam ab illisione montium liberam fuisse putat.","prev":{"citation":"Arca Noe 132","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/132"},"next":{"citation":"Arca Noe 133.5-9","label":"133.5 to 133.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/133.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/133.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}