{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 141.5-8","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 141.5-8","ref":"141.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.5.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Magnam quandam Arcam, quam ipse habebat, liberis & uxore in eam imposi tis conscendit; Ingredientem secuti sunt Porci, Equi, Leones varii generis, & alia quaecunque pascuntur in terra, bina cuncta, quae omnia excepit, nec ipsum laedebant, sed magna inter eos divinitus erat concordia, unàqu in Arca omnes navigarunt, quamdiù aqusuperfuit. Quis hîc non videt, haec omnia ex Sacris Geneseos libris de Arca Nol deprompta fuisse? Noë siquidem in gruente Diluvio, atque Arcae à DEO inclusus, solus ex hominibus cum suis re lictus fuit, in renascentis Mundi instau rationem, eo quod ipse solus ob fidem, & pietatem invenerit gratiam in con spectu Domini; qui & praecepit ei, ut Arcam hanc magnam, in qua ad in ea semen tam hominum, quam animalium conservandum construeret; liberis & uxoribus illi unà impositis; juxta illud: Ingredere tu, & filii tui, & uxores filiorum tuorum, & ex omnibus animantibus, qua vivunt super terram, bina, ad te venient, ut serveris tu, & filii, & uxores filiorum tuorum, unà cum animantibus. Ut proimdè nulli ampliùs dubium esse debeat, quae de Noëmo Sacra Scriptura dicit, ea Deucalioni esse afficta. Quin & Plato expressis verbis ait: Τουτν ἔλληνες μὲν Δευκαλιῶνα, Χἄλδαιοι δὲ Νως ἐπονο. μάζουσι, εφ οὗ τν μέγαν κατακλυσμον σηνέβη γνέσθα. Quem Graeci Deu calionem, illum Chaldaei Noc nominant, cujus aetate ingens illud Diluvium accldit; Theophilus cui subscribit Theophilus Antiochenus Antiochein Libris ad Autolycon, Νωὲ καταγ nus. γέλλων τοῖς ἄνθρωποις μέλλειν κατακλυσμὸν ἔσεσθαι; καλειυμας ὁ Θεὸς εἰς μετάνοιαν, διοτι οικείως Δευκαλίων ἐκλήθη. Noc mortalibus Diluvium praedixit, hortans: Venite, DEUS nos ad poenitentiam vocat; indè propriè ἀπὸ τοῦ Deucalion ὴ καλεῖν καλεῖν, id est, à vocando Deucalion dictus. dictus fuit. Sed haec jam de Numismatis expositione sufficiant. Restat modò, ut quid binae illae figurae Arcam in Numismatis praecedentes significent, pro modulo nostro exponamus. Falconerius hanc Deucalionem, & Pyrham uxorem ejus coniicit, qui ex Themidis Oraculo magni parentis post tergum ossa vectant. Verùm ut haec fabula penitiùs elucescat, eam hîc ad meliorem Numismatum propositorum comprehensionem, exponamus.","prev":{"citation":"Arca Noe 141.1-4","label":"141.1 to 141.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.1"},"next":{"citation":"Arca Noe 141.9-10","label":"141.9 to 141.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/141.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}