{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 151.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 151.1-4","ref":"151.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"ita & in nostro corpore summa, media & minima distantia est, secundum longitudinem summa, media secundum latitudinem, minima secundum altitudinem, totum tamen corpus contentum ex singulis membris, quadratum videtur. Nidos facias in Arca. Quae quia significent exponam. Est corpus nostrum ad instar nidi constructum, ut spiritus vitalis omnes partes viscerum penetret, atque sese diffundat per artus singulos. Nidi quidam sunt oculi, quibus sese visibilium rerum species insinuant: Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos acusticae sonorum species ingeruntur: Nidus est narium, quibus odoriferarum rerum halitus se infundunt; Nidus est hiatus oris, in quem nutritiva ciborum condimenta suscipiun tur; Nidus est cerebrum cogitationis & sapientiae receptaculum; Nidus est pulmo aëris, quo vivimus alimurque: Nidus spiritus & sanguis est; ossium nidus medulla est, & caetera, quae quam fusissime deducit Divus Ambrosius. Sed quoniam hanc analogiam corporis humani in primo Libro fusè deduximus, ad eum, Lectorem remitto. Ἐπιχήρημα II. Mystico- allegoricum. Primo itaque κατὰ τὴν ἀλληγορίαν, per Noe, virum justum & perfectum, expressus fuit Christus θεάνθρώπος. Nomen enim Noë nu, Requiem significat, juxta illud 70 Interpretum: Ipse Compa tio Chrisi requiescere nos faciet ab operibus, & labo- cum Ru. ribus manuum nostrarum in terra, cui male dixit Dominus. An non haec aptè Christo conveniunt, juxta illud liaiae: Requiescet super eum Spiritus Domini, Spiritus Sapientiae & intellectus, Spiritus consilii & fortitudinis, Spiritus scientiae, & pietatis &c. Christus itaque requies nostra est, juxta quod ipse dicit. Tollite jugum meum supra vos, & discite à me, quia mitis sum, & humilis corde, & invenietis requiem animabus vestris. Non itaque Lamech sine Divino quodam instinctu filium suum Noe, id est, Requiem vocavit, cum de Noëmo non nisi laboribus doloribusque ob Divinam iram & indignationem, quâ mundum perdere constituit, tantum non oppresso, haec minime congruere vide bantur. Totâ igitur hâc nominis etymo logia Christus exprimitur, vera Requie& consolatio nostra, qui unica extitit peccatorum nostrorum remissio, quam nobis per Baptismatis gratiam contulit, & cujus veluti typus quidam illud Noëmicum Diluvium erat.","prev":{"citation":"Arca Noe 150","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/150"},"next":{"citation":"Arca Noe 151.5-8","label":"151.5 to 151.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}