{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 152","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 152","ref":"152","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/152","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/152.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"Inveniuntur in Ecclesia homines incorrupti à peccatis, & DEO semper viventes; reperiuntur & fortes ad ferendas injurias, & ad omnia quaecunque adversa ingruerint, toleranda, animositate & constantia invicti; sunt & in ea homines levigati, id est, non asperi, non acerbi, non intractabiles, sed mansuetudine, affabilitate, & humilitate illustres, quibus insunt viscera charitatis. Quadrata in Ecclesia ligna sunt Sancti Doctores & Magistri Ecclesiae, qui totius Arca pondus, ut nulla vacillet ex parte, sed quocunque se verterit, fida & solida stabilitate consistat, sustentant; dum hi fideles tam intra eam documentis salutis, verbo commonitionis, & doctrinae vigore, & gratiâ instruunt, & consolantur, quàm extra eam, infidelibus eam impugnantibus, & quaestionum fluctus. ac disputationum procellas commoventibus, virtute verborum, sapientia, & rationum efficaciâ obsistunt, errores elidunt, & navim Christi protegentes in tranquillum securitatis statum conducunt. Erat Arca tripertita in infimam mediam, & supremam contignatio nem, nec non in varias contignationes, & nidos divisa; ita Ecclesia DEI utriusque sexus homines, uti in Arca, sub triplici, seculari, Ecclesiastico & Mo nastico statu, per unionem fidei colligati, & baptismo abluti perfectè Arca tristega exprimunt, in qua varii diversorum ordinum status sunt: alii siquidem juxta rectum rationis dictamen vi ventes, non duntaxat ad semetipsos re gendos apti, sed & ad alios gubernandos, ac salutiferâ Christi doctrinâ instruendos perquàm idonei sunt; atque hi in suprema Arcae regione cum Noemo habitare censentur, ab omni terrenarum rerum curâ sejuncti Deo unicè vacantes; verùm cum in Ecclesia boni ma lis permixti contineantur, illi, uti dixi in sublimitate Arcae, hi in Zootrophio, seu in infimo Arcae fundo cum brutis, & feris consociari videntur, eò quod mundanarum rerum concupiscentiis, & carnis illecebris involuti, Divinorum sacramentorum pabulo neglecto, more brutorum vivant; quae omnis generis animalibus, tam mundis, quam immundis exprimuntur.","prev":{"citation":"Arca Noe 151.9-10","label":"151.9 to 151.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/151.9"},"next":{"citation":"Arca Noe 153.1-5","label":"153.1 to 153.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}