{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 153.1-5","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 153.1-5","ref":"153.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Sunt in Ecclesia homines, qui ferocitate Leones, Luposrapacitate, calliditate Vulpes, luxuriâ Porcos, irâ Canes, exhibent; Sunt quoque, qui mansuetudine Oves, Elephantes religione, castitate Turtures, Gallos vigilantiâ, Aquilas contemplationis sublimitate, exprimunt, qui tamen omnes per Sacramentorum participationem, gratiâ Divinâ cooperante, ad Christum verum Noë Ecclesiae mysticae Arcae navarchum pertingunt, ab eo foventur & nutriuntur in spem vitae aeternae. In Arcam introducta legimus bina ex immundis, ex mundis septena; per haec septiformis Spiritus Sancti gratiâ, quam DEUS Ecclesiae praestat, signatur; per illa binario numero notata intelliguntur ii, qui recedunt ab unitate pacis, & ad schismata faciles, &, ad discordias dissidiaque Ciborum movenda proclives sunt. Erat in Arca in Arca penuario ingens omnium ciborum com comparatio cum meatus, ad nutrimentum tum homi Ecclesiae commeanum, tum animalium, quibus ali pos tu. sent; non secus Ecclesia maximam continet spiritualium bonorum abundantiam, quibus nutriri possunt, praebetque cibaria tam bonis, quàm malis; bonis quidem coelestium bonorum promissiones, malis verò aeternorum suppliciorum comminationes. Nec verò Noë tantum Arcam extruxit, sed in eam ipse ingressus, in ea cum suis permansit; ita Christus non tantum uti DEUS Ecclesiam condidit, sed etiam ut homo in ea conversatus est, & in ea manebit omnibus diebus usque ad consummaOstium tionem seculi. Unum denique in Arca Arcae quid ostium fuit, per quod, quicunque non indicet. ingrediebantur, Diluvio periere: Ecclesia unum pariter ostium, qui Christus est, habet, quicunque per id non ingrediuntur, egrediuntur, illos aeterna felicitatis naufragium pati necesse est Innumera hoc loco circa analogiam Arcae cum Ecclesia dici potuerunt, sed hic multis pauca sufficiant. Ἐπιχήρημα III. Tropologicum. Quicunque crescentibus Mundi ma lis, & inundantibus peccatorum scele rumque tempestatibus, à rerum cadu carum fluxarumque cura averterit a nimum, verbum DEI corde suo arctissimè conclusum habuerit, praecept: coelestia custodierit; is intra cor suum verè Arcam salutis aeternae aedificaverit ab omni ventorum Diluviorumque turbi ne liberam & immunem: is dico longi tudinem, latitudinem, altitudinemque in eo, videlicet, fidem, Spem, Cha ritatem in se disposuerit. Fide quidem S. S.","prev":{"citation":"Arca Noe 152","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/152"},"next":{"citation":"Arca Noe 153.6-9","label":"153.6 to 153.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/153.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}