{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 171.1-5","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 171.1-5","ref":"171.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/171.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/171.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/171.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Si itaque animalium carnes in cibum infinita non cederent, certè illa in tantam brevi hominum requisivit tempore multitudinem, in foecundo illo esum carnium. primae vi Mundi tempore, multiplicata fuisse censemus, ut & montes, sylvas, valles, campos agrosque multitudine sua facilè opplerint; volucrum quoque non fuerit numerus; pisces ob multitudinem, & mare, lacus, flumina exuberare facerent; quae omnia otiosa fuissent, & omn emolumento carentia, si in alimentum tunc infinitae poenè hominum multitudini non cessissent. Quis non videt, fieri non potuisse, ut & homines, & animalia solo herbarum frugumque alimento sine usu carnium victitarint? Ad quid Abel pastor Ovium greges suos nisi ac victum vestitumque pascebat, utpote quae homini lanam ad operimentum, Lac verò Caseum, Butyrum & Carnes earundem veluti ad vitam sustentandam necessarias praebebant, nisi forsan aliquis frustrà haec à natura instituta fuisse insipientiùs asserat. Hinc enim sequeretur, DEUM Opt. Max. qui tantâ providentiâ Mundum disposuit, illum non in emolumentum aut commodum hominum, sed solummodò ob deco rem universi condidisse; quod quàm Sacrae Geneseos paginae repugnet, quis non videt? Frustrà DEUS dixisset: Crescite & multiplicamini, & replete Ter. ram; Dominamini volucribus coeli, & bestiis terrae, cum dominium illud non in ob lectamentum oculorum solummodò sed & in usum, & esum, id est, in victum vestitumque, ad vitam sustentandam ne cessarium, hominibus dederit. Camiu itaque usus necessarius fuit, praesertim comestibilium, ut sunt mundorum animalium; reliqua verò animalia immun da tam alitilia, quam quadrupedia, ets in cibum non cederent, homini tamen innumera commoda & emolumenta praestabant, tum ad varium usum pel lium, cornuum, aliarumque rerum, tum ad medicas facultates, quibus pollebant, aliasque occultas naturae vires, quas etsi non cognoscamus, in nostrum tamen usum ea nobis continuò prodesse, solus ille novit, qui ea tam sapienter condidit. Ratio Tertia est: quod infinitam hominum, hominum, inquam, longae va vitae, validissimorum, & magno nutri mento indigentium multitudinem intra 16. secula solo herbarum, frugum fructuumque alimento victitasse, minime rationi convenire videatur, praesertim cum infinitam poenè multitudinem animalium herbivororum greges comestores habuerint, ut proindè nesciam, utrùm illa majores agris, arborumque fructibus strages ediderint? Itaque in tanta voracitate animalium, vel unico die eam depascebantur herbarum frugumque copiam, quae vel integro anno repullulare non poterant; depastis autem agris, quid. nisi fames restabat? quâ stimulante, ad quid non edendum homines adigebantur?","prev":{"citation":"Arca Noe 170","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/170"},"next":{"citation":"Arca Noe 171.6-7","label":"171.6 to 171.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/171.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/171.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}