{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 175.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 175.1-4","ref":"175.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Manducabant homines, & procurabant, aborsusque in edulium praeparabant veluti ova, & commiscebantur matribus, filiabus, sororibus masculis & brutis. Quae omnia fragmentum Arabicum, quod in Chronico Abulhassen reperitur confirmat: ἀλλἀκά αὶδὲ διταρ, [αὶ [ὁξ, Abenbas. sen inChronico Ara1γαξρ 'αυπλτ jd Cal all bum. ε? φμεγλς τιγητ αὶς φρακπρς, ρῷ ἰασὶ ρεὶ εγὸγὸ ὑὰ Ἰκτ εξ, bωσδι γδ ξ, ὠἰραδτ μρὰ γθρ ὲ ὠιβμδὲ ρὲ ψακρ ρίλααὶ κα εονκρ λκκρ ἀσρθρ δεῦ ὁδρτ χρω Erant autem in diebus illis Gigantes in Terra, homines peßimae vitae; indulgentes ludis, jocis, Musicae, aliisque incitamentis luxuriae, & coibant cum mulieribus fornicatione pessima, miscentibusque se operibus eorum pessimis daemonibus, nunc incubos, nunc succubos sese illi praestabant, miscebanturque etiam, sine ullo pudore ipsis matribus, & sororibus. Idololatriae impensè operam dantes, conficiebant opera fascinationis ex instructio ne daemonum; quinque idola ad similitudinem filiorum Cain. Tunc Dumasbal Rex errare fecit universam terram, impiis suis machinis corrumpendo non solùm suae sibi ditionis subjectos, sed & impietatem divulgando caeteras quoque Regiones horrendis abominationum monstris, id est, abusu humani sanguinis, coituque animalium contaminavit. Atque hisce tametsi apocryphis, valdè tamen Sacrae Historiae, Sanctorumque Patrum traditionibus consentaneis, luculenter patet, cur post Diluvum DEUS cibum carnium partim permiserit, partim vetuerit; hoc enim factum verisimile censeo, non quod ante Diluvium carnium usus non fuerit, sed quod propter abominandos abusus sanguinis, tùm hominum, tum animalium, homines non in eadem vitia corruerent post Diluvium: quasi DEUS ad Noë filiosque diceret: Nostis, quanta ante Dilavium carnis perversitas fuerit Vidistis, quàm horrenda luxuriae confusio genus humanum contaminaverit; quàm temerario ausu sanguinem humanum sine causa effuderint; quantus in potu sanguinis humani animaliumque in omni superstitionum genere abusus; quomodò sanguinis potu animas hominum animaliumque in se trahere posse credebant, per execrandas fascini phil trorumque magicas operationes: Ne itaque idem in postero mundo contingat, dico vobis: Omne quod vivit & movetur super terram, erit vobis in cibum, ve runtamen carnem cum sanguine non comedetis, uti ante Diluvium faciebant, sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, & de manu hominis, & de manu viri, & de manu fratris ejus requiram animam hominis: quicunqui effuderit humanum sanguinem, fundatui sanguis ejus.","prev":{"citation":"Arca Noe 174","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/174"},"next":{"citation":"Arca Noe 175.5-7","label":"175.5 to 175.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}