{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 175.5-7","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 175.5-7","ref":"175.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.5.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Quis enim nescit, usum quoque apud veteres, uti Porphyrius lib. de Abstinentia testatur, prohibitum fuisse eò quod putarent, animas tam hominum, quàm animalium in sanguine sitas esse? malignos quoque spiritus sanguine illo delectari? & sub sanguine latentes homines miris modis in omne vitiorum genus praecipitare? Alii per sanguinis humani potum, occisi animam per metempsychosin in se attrahere stolidè putarunt; ita Pythagorici, & plerique Rabbini in hunc locum. Atque haec opinio adeò altè ab origine Mundi, in hunc usque praesentis temporis statum, ani mis hominum insedit, ut exstirpari huc usque non potuerit; unde & Brachmanes Indiae animalium carnes non comedere, nec sanguinem attingere audent. Quae omnia ex dicta prohibitione post Diluvium à DEO facta, & deinde à Mose lege praescripta confirmata, originem suam acceperunt, & quam expressissimis verbis cap. 17. Levitici proponitur his verbis: Hinc quilibet de domo Isracl, & idvenae, qui peregrinantur inter vos, si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius, & disperdam eum de opulo suo, quia anima carnis in sanguine est, & ego eum dedi vobis, ut super altare meum expietis pro animabus vestris, & sanguis pro animae piaculo sit; si quis itaque venatione, aut aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus & operiat illum terra Cùm enim vita consistat in calido, & humido, talis autem proprie sanguis sit, neque vita sine alimento constare possit, ultimum verò alimentum sanguis sit, vel spiritus vitalis, purioris sanguinis portio, idem foret, comedere sanguinem, comedere vitam ipsam animalis, vel animal vivum comedere, quod naturae repugnat: hinc anguis immolatorum ponebatur in vase supra altare, aut ad basin ejus fundebatur; eò quod propter admissa crimina debuisset sanguis & vita hominum profundi perdique, benignissimus DEUS, & justus pro vita & anima hominis jussit vitam, & sanguinem animalium sibi offerri.","prev":{"citation":"Arca Noe 175.1-4","label":"175.1 to 175.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.1"},"next":{"citation":"Arca Noe 175.8","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/175.8"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}