{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 177.6-8","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 177.6-8","ref":"177.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/177.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/177.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/177.6.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Naturale est Soli, ex aquis & Terra vapores extrahere, & in mediam aeri regionem extollere, naturale est densis nubibus imbres gigni, & in ter ras delabi; denique naturae effectus est, in nubibus modicè densis atque humidis, & diverso solis fulgore percussis Iridem generari, hunc igitur naturalem & perpetuum naturae processum atque ordinem toto eo tempore, quod prae cessit Diluvium, non fuisse, amens est, qui credit. Cur enim DEUS hunc Naturae ordinem toto eo tempore impedivisset? quorsum tam magno atque diuturno miraculo naturalem pluviae gene rationem prohibuisset? Deindè si tanto tempore nulli fuissent imbres, omnia profectò, uti paulò antè diximus, in Terris nimiâ siccitate in ariditatem redacta interiissent. Quis nescit, hoc nostro seculo, & in superiorum temporum Sacra Regum Historia, ex trienni imbrium penuriâ tum homines, animalia, stirpesque, tum fame magnam orbis partem interiisse. Sed dicent fotassis, Terras, uti in Nilo observatur, statis temporibus inundatas, foecundatasque fuisse. Quaero ego ab iis hujus inunlationis Niloticae causam, quam si invenerint, unà quoque, eos fateri necesse est, hujus inundationis causam aliam non esse, nisi pluvias, quae in interioris Aethiopiae, Lunae montibus, dum ed by dum statuto tempore, immodico imbrium delapsu, niviumque resolutione omnes campos, fluminumque alveos replent, Nilum immensa aquarum mole aggravatum, & in humilem Aegypti regionem per catadupa devolutum, in ea inundationem efficere necesse est. Sine pluvia itaque nulla in Orbe Terraru inundatio contingit.","prev":{"citation":"Arca Noe 177.1-5","label":"177.1 to 177.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/177.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/177.1"},"next":{"citation":"Arca Noe 178","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}