{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 179","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 179","ref":"179","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/179","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/179.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"His accedit, quod Diluvium generale effectus naturalis, uti paulò antè diximus, minimè dici possit, sed urè supernaturalis, ut promdè fieri, aut non fieri Diluvium, solummodò ex DEI voluntate pendeat; Non igitur ejus rei naturale signum Iris esse potest. Dicere autem Iridem esse signum Diluvui & futuri, & non futuri, non modò falsum, sed & prorsus absurdum & impossibile est; Idem enim manens idem, uti Scholae loquuntur, non potest aut facere, aut significate contraria. Restat itaque Iridem nec futuri Diluvii, neque non futuri Diluvii esse signum naturale, sed merè voluntarium & ad placitum. Quamvis enim Iris ante Diluvum extiterit; non tamen tunc signum fuit, sed post; siquidem DEI promissum, & pactum de non futuro Diluvio, cujus ipse voluit esse hridem, non ante, sed post Diluvium factum est; neque quispiam mirari debet, Fridem, qui est effectus naturalis ab origine Mundi a natura productus, signum fieri rei novae, & voluntariae, quale est promissum & pactum DEI, id enim frequenter usu venit in rebus humanis: Verbi gratiâ, saxum, quod alicubi longo tempore immobile jacuit, ab hominibus tanquam signum assumitur divisionis agro rum & possessionum; sic aqua naturalis in Baptismo assumitur à DEO ad conferendam gratiam ei, qui juxta consuetam sacramenti administrationem aqua tingitur. Pari pacto lridem DEUS prae cae teris elegit in signum non futuri Diluvii, eò quod nullus esset in natura rerum pulchrior sublimiorque effectus Iride, utpote in quam exortam mox oculi omnium convertantur, & promissi à DEO, de non futuro ampliùs Diluvio memores, ad Divini Numinis benignitatem & misericordiam concelebrandam fiducialiter animentur.","prev":{"citation":"Arca Noe 178","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/178"},"next":{"citation":"Arca Noe 179-2","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/179-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/179-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}