{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 190","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 190","ref":"190","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/190","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/190","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/190.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Aquae enim pluviarum, fluminum, torrentium, ni viumque liquatarum, montium latera ita corrodunt, ut aedium fundamenta it montibus sitarum plerumque denudat: spectentur; quod in Germaniae, quae vetustis rupibus imponuntur, arcibus mih non semel observare licuit; nullibi ta men magis hujusmodi naturae catastro phe se spectandam praebet, quàm Romae caeterisque in Latu partibus Intueor ego penè quotidie, montium Palatini & Capitolini olim editas arduasque rupes ita tamen temporum injuria decrevis se, ut planitiem ferè aequare videantur, immò veteris Capitolii fundamenta eam jam actu adaequare, ipsa fundamento rum denudatio luculenter doceat; adeo quidem, ut quos editos montes olim fuisse scribunt Authores, modò nisi montium vestigia quaedam, tibi persua derent, montes ibi quandoque fuisse vix crederes, planitie in tantum exsur gente quantum montes decreverunt Docet id cumprimis Pantheon, ad quod olim per gradus ascendebatur, cum ante Alexandrum VII. P. M. restauratum Pantheonis aditum per 8 gradus intra templum descenderetur. Docent innumera antiquitatum, uti Amphitheatro rum, Circorum, Arcuum, Columna rumque semisepulta cadavera. De qui bus omnibus fusiùs, si DEUS vitan dederit, in nostro de mirabilibus Latii Opere. Undè multi existimârunt futurum, ut post multas myriades annorum planities montibus aequatae universal Cataclysmo, successu temporis aditum aperiant: quod tamen neutiquam ad mittendum censeam, in magnis illis su prà memoratis montium catenis, sed ir iis tantùm, qui vel quotidiano usu, aedi ficiorumque servitute premuntur, ve ex terrestri, argillaceâ, similique friabili & tophacea materia constituuntur Quid dicam de peninsulis in Insulas, Metamor phosis In & de Insulis in peninsulas conversis, sularum, & PeninVerisimile prorsus est, freta quibus u sularum.","prev":{"citation":"Arca Noe 189.9","label":"PARS III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/189.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/189.9"},"next":{"citation":"Arca Noe 191.1-5","label":"191.1 to 191.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/191.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/191.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}