{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 194.6-10","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 194.6-10","ref":"194.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/194.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/194.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/194.6.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Verùm enim verò, uti haec apertissimè Sacro Geneseos Textui, & omnium Interpretum, Sanctorumque Patrum Decretis repugnant. ita quoque is, quisquis tandem ille Author fuerit, confutatione non eget, sed inter eos connumerandus Atheos, qui uti multa in Sacra Historia occurrentia capere non possunt, ita quoque contra omne fas, doctrinam à DEO Mosi, caeterisque Hagiographis dictatam, im prudenter, ne dicam stolidè, propriae phantasiae praeferentes in fabulas, summo totius Christianae Reipublicae detrimento, & scandalo convertunt. Sed his jam traditis, ad alia progrediamur. CAdiscriminasse, solo freto ad marium communicationem interjecto; Eandem me tamorphosin in Oceano Atlantico accidisse, ubi in vastissimam Insulam, quanm Plato in Critia Atlantidem vocat, in immensa terrarum spacia longè lateque exportectam, uti vetustissimi Atheniensium Annales testantur, olim inter Euro pam & Americam interjectam extitisse, quam & veterum Aegyptiorum expeditione usitatam Plato refert; de qua vi de Mundum Subterraneum Tom. I. Partem verò Mundi, quam hodiè Europam vocamus, haud impares transmutationes incurrisse, variis rationibus convicti dicere cogimur: qui enim recte Angliam Scotiam, Hyberniam cum adjacenti bus Insulis curiosiùs expenderit, ille asserere cogetur, omnes illas Insulas. post Dilu vium unam regionem, eamque vastissimam fuisse, aestus tamen, sive fluxus & refluxus ibidem potenter do minantis vehementiâ, cum tempore ab invicem separatas. Verùm ut enucleatius totius Telluris transmutationem conspiciamus, hîc Chartam apponemus, in qua nos, haud tamen incongruâ conjecturâ, ex inaudito hoc Diluvii universalis prodigio, ta lem esse, & debuisse, & potuisse, monstramus. Vides igitur in praesenti Charta, immediate post Diluvium, incredibilen totius Telluris transformationem acci disse, & hodiernis temporibus, ex va ria Regionum transmutatione, vel ad centum annorum decursum facta patet. Cur nobilissimae Regiones, quae incre dibili sua feracitate, rerumque omnium abundantiâ florebant, hodie tamen ad manifestam sterilitatem, uti in nostro Itinere Hetrusco, demonstravimus, de clinare videantur, ex paulò ante dictis colligitur. Quod uti Plato quondam de Eubaea, ita & nos de variis Europa regionibus, quas vidimus, non sine ad miratione accidisse observavimus. Nos quid de hujusmodi terrenarum portio num degeneratione sentiamus, paucis ostendemus.","prev":{"citation":"Arca Noe 194.1-5","label":"194.1 to 194.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/194.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/194.1"},"next":{"citation":"Arca Noe 195.1-5","label":"195.1 to 195.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/195.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/195.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}