{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 203.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 203.1-4","ref":"203.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/203.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/203.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/203.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":283,"text":"Jam explorandum restat, ut quaenam illae Regiones fluxus sui situm alveosque sortitae sint, expo namus. Dico igitur Terram Hevilak neque esse, neque posse intelligi Indiam quam Ganges irrigat, quod flumen ipsi pro Phisone, Paradisi flumine perperam sumunt: Hevilah itaque regionem aliam esse non posse, quam tractum illun littoris maritimi, quem à deserto Sur & Pharum in Topographia Paradisi protendimus; quod quidem ex Sacris Scripturae locis clarè ostenditur: siquidem Sacra Genesis c. 23. de Ismaële loquens: habitavit, inquit, ab Havilah usque Sur, qua respicit Aegyptum ad introitum Assyriae Limites autem Havilab opponuntur uti dixi, finibus Sur, undè Havilab. eam censemus Regionem, quam Geographi Susianam Persidis partem vocant, est necessariò inferior illa Assyriae parte. quae Sinui Persico adjacet: id confirmat lib. 1. Regum, ubi dicitur: Percussu Saul Amelec ab Havilah, donec venit ad Sur, quae est è regione Aegypti. Quis jam Saulem contra Amalecitas Indiae populos, uti quidam ex Phison, quem Gangem putant, pugnasse credat? Est igitur. Hevilah, ut tandem concludam, illa, uti suprà dixi regio, quae Maris Persici Ostio adjacet, in quod & hodiè Tigris & Euphrates paulò infra Babylonem uniti se exonerant; Olim verò Tigrim n duos ramos ibidem divisum, quorum unus Phison, alter Gehon dicebatur, Sinis Persico se commiscuisse, quos & Phasin, & Phaetisirm dictos fuisse, Plinius in Hlistoria sua naturali tradit. Sed haec ex Topographia hîc apposita melius intelligentur, quam egomultis verbis exponere non queam. Jam verò quam Regionem extra Paradisum Gehon fluvium irrigasse putemus, aperiamus. Textus ita habet. DNON NIN PVA V I SVI VDV Et nomen fluvii secundi Gehon, ipse circuit omnem terram Chus. Ubi Terram Chus passim pro Aethiopia sumitur, uti & Gehon pro Nilo. Sed quisnam Nilum Aethiopiae flumen, tantâ terrarum marisque Mediterranei ab Edenia Regione distantiâ, inter flumina Paradisi numerari posse credat?","prev":{"citation":"Arca Noe 202","label":"DVDIMDN TU VD N 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/202"},"next":{"citation":"Arca Noe 203.5-8","label":"203.5 to 203.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/203.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/203.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}