{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 205.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 205.1-4","ref":"205.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"tae fuerint omnes animae, quae ascenderunt in cogitatione DEI, ut crearet eas, & ha sunt animae in libris Adam insinuatae hisc. verbis: Et hic est liber generationum Adam: Quod si de secundo Meßiae ad ventu intelligatur, tolerari potest; ulti mum tamen à Rabbinis in gratiam plebis Judaicae appositum, affictumque facili elucescit. Vide R. Abarbanel, Rambam, Akiba, Ialkuth in hunc locum. Chaldaicum Thargum Uzielidis hoc loco quoque habet: D D hic est liber memoriae gestorum à filiis homi num. Mor Isaac in Philosophia sua Syriaca idem affirmat, ut paulò post videbitur Huic adstipulatur traditio Arabum, ita Abulhessan, Mahumed Abn Abdalla Elhas. sadi in Historia Saracenica. κάμαα ἐὰ ἐλλλοε ραὶ καὶς ἀὐτ μ ρὖ δὶ γρ, Δ ατὶ τρα [εῖν ὡβ Θσμειἐ ὸ κείρὶ κ»ὶ αὶαν δσαττ ργεῖ γακεσρ ἐλλδι ἀὰ λάτι ον ος κὐθὐ, μὐυνίλαταρς δκριτ ῤύγλκρ ρέόκκα, ἀεαὶ δῷ χὶ Ὦ δ ἐ ολα γρττρὲ εγδγαὶερ ρεὰἄλλο α pol γh LB D, U Κιυ,ὶ ἐέμκ I O αὐὶ πρατρρέ λκαὶ Ἰρρμς Ἰ καιδʼ ατντ ίαα, ρατὸρ ἰριετοῦ ὡ I L UγUS. Id est, Demdè tradidit ipsi DEUI 21. pa gnas sius exaratas, & incisas literis; fui hic primus liber, & prima lingua conscriptus continebat autem praecepta & traditiones in generationes secuturas; & interpretationem literarum, pacta, statuta, & promissiones, & historias mundi totius exhibebat, & reprae sentavit DEUS Excelsus in hisce generationes hominum singulas, & figuras eorum, & directiones eorum cum Regibus eorum, cum omnibus, & singulis, quae in terra gereren tur usque ad cibos & potiones. Deinde cùn Adam vidisset in hisce ea, quae filiis suis debebant accidere, flevit planctu magno. Tunc praecepit illi DEUS, ut scriberet ea calamo & accepit, pelles ex pecoribus, & praeparavii ipsas, usque dum fierent albae & scripsit in eis 29 literis, &c. Porrò ab Adamo literarum, scriptionisque inventum ad Sethum devolutum est, cujus libri etsi inter apocryphos numerentur, ingens tamen horum librorum fama per omnia Authorum monumenta volans, illum aliqua jussu patris scripta reipsa tradidisse verisimile est.","prev":{"citation":"Arca Noe 204-2","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/204-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/204-2"},"next":{"citation":"Arca Noe 205.5-6","label":"205.5 to 205.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/205.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}