{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 207.1-5","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 207.1-5","ref":"207.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/207.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/207.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Epiphanius in Pa nario suo mentionem quoque facit cert libri intitulati Revelatio Adae, quandò DEUS immisit soporem in illum; & ut Augustinus contra Faustum meminit cert Libri Genealogiae filiorum Adae, uti & poenitentiae Adam, qui tamen à Papa Gelasio sunt declarati tanquam Apocryphi. Enoch verò scripsisse libros adeò probabile est, ut de eo dubitare, praesumptuosum ac temerarium esse putem. Cùm & hujus mentionem faciat S. Judas in Epistola sua Canonica, imò S. Augustinus lib. 15. de Civit. id palàm fateatur: verb. ejus sunt. Scripsisse quidem nonnulla D nevina Enoch illum septimum ab Adamo gare non possumus. Et alibi: Henoch septimus ab Adam in Canonica Apostoli Judae prophetasse praedicatur; cujus Scripta, ut apud Judaeos, & apud nos in authoritate non essent, nimia fecit antiquitas, propter quam videbantur esse suspecta, nè proferren tur falsa pro veris. Nam & proferuntur quaedam, quae ipsorum esse dicuntur ab eis qui pro suo sensu paßim quod volunt, credunt, sed castitas Canonis, non recipit, non quòd eorum hominum, qui DEO placuerunt, reprobetur authoritas, sed quòd ista esse non credantur ipsorum. Haec S. Augustinus. Tertullianus in libro de habitu mulierum, occurrens iis, qui dicunt librun hunc, si ante Diluvium fuit scriptus, conservari non potuisse. Scio, inquit, Scripturam Enoch, quae nunc Ordinem Angelis dedit, non recipi à quibusdam; quia nec in armarium Judaicum admittitur. Opinor, non butaverunt illam ante cataclysmum editam post eum casum orbis omnium rerum abolitorem salvam esse potuisse; si ista ratio est, re cordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmo Noc, qui utique domestico nomine & haereditariâ traditione audierat, & meminerat, de proavi sui penes DEUM gratia, & de omnibus praedicati ejus; cùm Enoch filio Matusalae nihil aliud mandaverit, quàm ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noc in praedicationis delegatione successisse, vel quia & aliàs non tacuisset, tam de DEI conservatoris sui dispositione quàm de ipsa Epiphan in Pan. Li ber intitulatus Revelatio Adae. Quic S. Augusti nus de Libris Enoch sentiat Tertuliani de Libris Enoch judicium. ipsa domus suae gloria.","prev":{"citation":"Arca Noe 206","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/206"},"next":{"citation":"Arca Noe 207.6-9","label":"207.6 to 207.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/207.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/207.6"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}