{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 210","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/210.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Nos dicimus Chaldaicum vocabulum esse, & derivari à verbo N Tsura, vel vου Tsatar, quorum illud nomen, figuram, hoc verbum, figurare significat, ex vn & ano, quod ignem absconditum significat, quasi diceretur WONVY Zairaster formans idola ignis absconditi, vel etiam MDNN; Tshuraster, id est, signum figura, simulacrum rerum secretarum absconditarumque, cui congruit etymon Persicum:. Quae omnia quàm aptè quadrent Zoroastri, in sequentibus patefiet. Fuit igitur hoc nomen commune omnibus iis, qui abstrusarum rerum scientiam ac magiam exercebant, & non secùs ac Osiris omnibus iis, qui Religionem, & politicam vivendi rationem primis temporibus in Aegypto introduxerunt, excolueruntque, commune fuit, ut postea dicetur. Undè consequenter, sicuti plures Osirides, Saturni, Beli (quae cognomina fuerant eorum, qui praeclarè & insigniter de humano genere meruerunt) ita plures fuêre Zoroastres, id est omnes ii, qui magicarum artium, aliarumque se cretiorum scientiarum inventores, cultoresque primis iis seculis fuerunt; ut Berosus Eusebianus, & Xenophon, quisquis ille fuerit, in aequivocis suis apprimè demonstrant, & nos fusè egimus de iis in primo Tomo Oedipi cap. de Osiride, & Iside. His igitur ita suppositis, Dicimus primò, Zoroastrem illum famosum Magiae inventorem alium non fuisse, nisi Cham filium Noë; fuisse autem ei hoc nomen impositum, ob admiranda, quae vi magicâ operabatur: quod nomen alii postmodum simile professionis institutum sectantes tanquam magnificum, & quod, nescio quid Divinum praeseferret, affectarunt; sicuti in Aegypto occulta & abstrusa revelantes ψονταονφανηχ appellatos in Prodromo ostendimus; uti & Osirides quoque dicti sunt, qui variis inventionibus rerum, religionisque cultu homines ad meliorem vitam reduxerunt, obque id Divinos honores meriti sunt.","prev":{"citation":"Arca Noe 209.5-9","label":"209.5 to 209.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/209.5"},"next":{"citation":"Arca Noe 211.1-4","label":"211.1 to 211.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/211.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/211.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}