{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 221.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 221.1-4","ref":"221.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/221.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/221.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/221.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Et suprà idem Author clariùs rem exponit: Tempore Abraham fuit in Aegypte Hermes, ipse Adris secundus, & reliqua quae sequuntur; quae confusio nata ex eo, quod singuli (Chami posteri, hujusmodi ambitiosos titulos sibi assumerent Si qui verò eum paulò ante Moysen vixisse cum Eusebio ponunt, non equidem facilè magnae authoritatis Viro contradixero; potuit enim fieri, ut hoc tem pore fuerit alius quidam hujus nominis Hermes, vel ut Hebraei in Zohar innuunt Jethro gener Moysis Vir sapientiâ illustris, quem tamen verum istum Trismegistum primum Scientiae Aegyptiacae fundatorem fuisse, ut credam, induci vix possum: cùm hanc scientiam multo ante Moysis tempora in Aegypto viguisse alibi fusè ostendamus. Noster igitur ille Hermes primus Aegyptiacae Sapientia fundator, alio vixisse non potuit, nisi eo, quo ostendimus tempore. Hoc enim eodem tempore verisimile est, Chamum Chusium, Chanaanum, Misraim, caeteram que Zoroastris progeniem, quorum omnium nepos, pronepos, abnepos Hermes noster erat (videlicet tempore Re gni Deorum, quorum ipse unus numerabatur) viguisse, prae omnibus aliis sen tentiis tanquàm veriorem, historiisque omnibus magis concordem amplectimur; Eundemque esse in Aegypto Thath Theutum, Adris, Saturnum; in Babylonia & Chaldaea Zoroastres dicti sunt, à quo omnes postmodum rerum coelestium notitiâ clari, inventionumque gloriâ celebres, in Chaldaea Zoroastres, in Aegy pto & Phoenicia Thoth, Adris, Saturni, Mercurii appellati sunt. Atque haec unica aequivocorum nominum varietas multitudo unica fuit tantarum apud Historicos & Chronologos controversiarum causa. De annis, quibus Hermes noster vixit, non minorem apud Authores con troversiam reperio; sunt qui illum cum Noë velint conversatum, & eodem Duce in Italiam venisse autument; ita Chronicum Alexandrinum, quod in sequentibus adducemus. Huic sententiae sub scribunt omnes ii, qui Noëmum ab ortu Abrahae anno quinquagesimo mortuum volunt; tametsi nos meliores Chrono logos secuti, mortem Noëmi triginta annis Abrabae ortum antevertamus; utraque sententia cum iis, quae de Trisme gisto tradimus, suam tueri potest authoritatem. Suppono itaque primò illos Patriarchas Noemidas, Sem, Cham & Japhet, eorumque progeniem longissimae vita fuisse, adeò ut nonnullos ex Sacris literis ad ipsa usque Josephi tempora pervenis.","prev":{"citation":"Arca Noe 220","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/220"},"next":{"citation":"Arca Noe 221.5-9","label":"221.5 to 221.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/221.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/221.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}