{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 223.1-3","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 223.1-3","ref":"223.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/223.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/223.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/223.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quibus verbis materiem de quibus libri tractant, adeò sublimem esse innuit, ut nemo eam ingenio assequi possit, nisi vivendi praecepta in sacro sermone tradita ad amussim servaverit. Atque ex his fusiùs forsan, quàm par erat, adductis, clare patet, post Diluvium omnes scientias Divinas, humanas, politicas, licitas & illicitas apud posteros Noë, tum per Chamum, tum per Hermetem eorumque sequaces & discipulos longe lateque disseminatas fuisse, quin & mechanicas artes tunc temporis apud Aegyptios potissimum ita floruisse, ut non contenti plurimas extruxisse urbes, sed vastissimas fabricarum & sumptuosissimas moles, ad contestandam apud posteros gestarum rerum magnitudinem, quemadmodum in Babylone Turris, de qua in sequenti libro, ex professo, & post Turrim stupenda Nini & Semiramidis progidiosae fabricae; deinde quoque in Aegypto per Chami progeniem erecta pyramidum aliarumque fabricarum monumenta fide humanâ superiora, abunde testantur. Verùm qui minutiora exactioraque de hisce desiderat, is adeat Opera nostra Hieroglyphica, Oedipum Aegyptiacum, & Obeliscum Pamphilium, ubi cum admiratione primaevorum post Diluvium hominum subtilissimum, ad res novas inveniendas ingenium, nec non incredibilem earum rerum, quas invenerunt, in executionem deducendarum, animi magnitudinem contuebitur. Sed hisce jam praemissis jam ad Orbis Terrarum, quem Noë tribus filiis. suis Sem, Cham & Japhet, eorumque filiis filiorum distribuerat, partitionem progrediamur. CADe Numerosa progenie filiorum Noë, Sem, Cham, Japhet. Ecimo Capite Geneseos, Moses nucamini, & replete terram. Quamvis verò Imerosam trium filiorum Noë earum regionum quas possidebant, noprogeniem, multiplicemque pomina à profanis Scriptoribus, variis fabulasteritatem describit, in quo tamen eos rum figmentis depravata fuerint, nontantummodò, qui veluti Capita, princinulla tamen adhuc restant vestigia, quipes, ducesque aliquarum gentium combus in veritatis antiquae semitas intromemorat. Reliquis, qui eorum domiducamur. De hac nominum rerumque nio subdebantur, consultò, ne historia depravatione scitè sanè Josephus lib. 1. in infinitum procederet, silentio supAntique disserit: Post divisionem, inquit, pressis.","prev":{"citation":"Arca Noe 222","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/222"},"next":{"citation":"Arca Noe 223.4-8","label":"223.4 to 223.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/223.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/223.4"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}