{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 234","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":199,"text":"Sem ipse est, ex quo Patriarchae, Prophetae, & Aposioli geniti sunt, Japhet autem Pater gentium est, cum ingenti enim multitudine dilatatus est populus ex gentibus, qui cum Prophetis, & Apostolis erat habitatu rus. Benedictionem igitur Christi parentis nostri, quem Judaicus populus amisit, Christianus ex duobus populis conflatus accepit. Sed jam ad Noëmi vitam regrediemur. Magnus & Mirabilis; inquam, Pa triarcha Noë fuit, quomodocunque tandem ejus vitae tenorem consideres, multis & stupendis casibus, si quispiam ex hominibus totâ vitâ vehementer exercitus; quamvis enim subindè uberi consolationum delectamento, à DEO visitatus fuerit, multum tamen tot adversarum rerum casus, quibus ille tot annis, totque seculis jactatus est, & numero, & magnitudine praeponderâsse videntur, ut proimdè de eo illud Div Pauli applicari possit. Vas electionis est mihi ille; Ego ostendam ipsi, quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Si porrè bona fortunae, quibus fruebatur, consideramus; Noëmum totius Mundi post Diluvium, haeredem ac dominum fuisse eumque in filios suos jure quodam absoluto orbem distribuisse, reperie mus, quos & Europae, Asiae, Africae, In dorum, omniumque marium, fluminum, Insularumque Principes & Mo narchas constituit, utpotè, solum DEUM ipsis superiorem agnoscerent; Si lonvitudinem vitae, quae apud mortales tanto in pretio habetur attendamus, 15 950 vitae annos magnâ gestarum rerum gloriâ explevit, solo Mathusala & Irad inferior.","prev":{"citation":"Arca Noe 233-2","label":"CAPUT ULTIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/233-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/233-2"},"next":{"citation":"Arca Noe 235.1-4","label":"235.1 to 235.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}