{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 235.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 235.1-4","ref":"235.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Quis nescit, nihil gloriosius esse posse, quàm cujuspiam pa rentis amplam filiorum nepotumque multitudinem, uti ex benedictione Abrahae patet. Noê sanè prae omnibus mortalibus, imò prae ipso Adamo majorem progeniem, incredibilemque & prorsus prodigiosam mundi propagationem, vidisse inde patet. Quod Noë intra 350 annos, quibus vixit à Diluvio totum Terrarum Orbem potentissimi populis, coloniisque repletum vidit vidit & Imperiorum Babyloniae, & Assyriae post Turris erectionem; Urbes omni exceptione majores & magnificentia haud pari exstructas, Babyloniam & Niniven intuitus est. Verùm hanc felicita tem non parùm interturbavit hominun perversissimorum, tum ante, tum post Diluvium impietas; ante Diluvium qui dem, ad 600 annos enormes immanium gigantum mores, Satanicam Cainitarum improbitatem, Sethi progeniem ab avita disciplina longissime aberrantem; postquam videt filios DEI cum filiabus hominum inito conjugio, belluinis moribus in conclamatum vitiorum barathrum ruere, omnem carnem corrumpere viam suam, cunctamque humani cordis cogitationem intentam esse ad malum omni tempore, omni DEI timore excluso, paterna salutis monita spernere & subsannare, atque adeò DEUM ipsum ad Orbem per Diluvium ob inemendabilem hominum malitiam perdendum sollicitare; quonam sensu optimum Senem tantam hominum perversitatem deplorasse arbitramur? Sed haec nihil comparatione eorum, per quae tempore Diluvii acciderunt, fuisse videntur; quo timore, quâ mentis consternatione perculsum credemus? cum aquarum Diluvium, tot tantasque aedificiorum ruinas, tot camporum calamitates, cunctarumque animantium intetitum, & cum nocentibus stragem parvulorum secum expendit; quae mens qui sensus, quis animus ejus fuit, cùm inundante terram Diluvio, tum Virorum, Foeminarum, Fratrum propinquorumque opem frustra implorantium, jam ab undis abreptorum, modò ex undis emergentium, innatantium, & catervatim pereuntium voces & clamores planè formidabiles audiret, quantoperè eum sensisse existimabimus illud Divinae iracundiae incendium, ad quod extinguendum omnes coeli cataractae aperiri, & fontes magnae abyssi perrumpi necesse fuit. Arcae verò inclusus, quantis curis & sollicitudinibus in gubernatione animalium, de cunctis, ad ea conservanda, necessariis rebus providendis oppressus fuerit? Adde horrendos annui carceris paedores, junge tenebras & caliginem pessimis impressionibus infectam, omnes denique diuturnae navigationis aerumnas, pericula & sexcenta tristitiae luctusque argumenta.","prev":{"citation":"Arca Noe 234","label":"CAPUT ULTIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/234"},"next":{"citation":"Arca Noe 235.5-8","label":"235.5 to 235.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/235.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}