{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 24","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/24.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"Et quisnam, be nignissime DEUS, illam innumerabilen animalium varietatem & copiam ex totius Orbis ambitu collectam, huc adducet? & quomodò singula consociabuntur? quomod. ferocia à mansuetis, munda ab immundis separabuntur? quomodò singulis locus eorum magnitudini aut parvitati proportionatu aßignabitur? sunt haec debili & imbecilli ingenio meo superiora: Haec sunt, quae me terrent. Sed in tua infinita sapientia & bonitate, uti mihi praecepisti, ita quoque nonisi auxilio, & perpetua tua assistentia, me confecturum confido; Tu enim, aeterne con ditor, omnia in omnibus operaris. Hisce DEC magna lachrymarum ubertate proposi tis, verisimile est, audisse Divinae vo cis sibilum auribus ejus hujusmodi verba insurrantem: Audi Noc, serve fidelis, quia tu solus ex omnibus, in tam into lerabili humani generis perversitate exstiti sti, qui viam mandatorum meorum tenuisti justus & perfectus in generationibus tuis; tu solus non commiscuisti te perversorum homi num consortio, ambulans coram me in sanctitate & justitia omnibus diebus vitae tuae Quapropter dignus es habitus, qui gratiam & benedictionem in venires coram me. Te ita que assumpsi ad magnum hoc, sublime & ar duum in semine tuo per Arcam tum conservandi, tum instaurandi generis humani offi cium. Viriliter itaque age & confortetur cor tuum, & ne dubites de mea erga te tuos que providentia; Ego tibi aßistam in omni bus; Ego te de modo & ratione procedendi instruam; Ego tibi in tutores & administra tores Angelos meos mittàm, qui te in omni bus dirigant, & à daemonum, qui tibi insi diabantur, malignitate custodiant. Fac ita que tibi Arcam, &c. Hoc Divinae vocis oraculo, uti credere licet, mirificè ani matus Noëmus, omni deposita diffidentia & anxietate animi excussa, commis sum sibi operis munus, magna constantia & fortitudine animi acceptavit, at que unà Divino hoc eloquio excitatus mox omnia, quae ad fabricam perficiendam, tum quo ad animalium stabula, nidosque juxta cujusque speciei magnitudinem & parvitatem disponendos, tum denique, quae ad naturam & proprietatem uniuscujusque, iuxta nutrimentorum unicuique speciei propriorum commeatum, tum quo ad modum, unamquamque speciem juxta mores à natura ei insitas gubernandi exequi coepit; Haec inquam omnia, repentinâ luce, verborumque Divinorum efficaciâ perfusus perfectè cognovit, neque verisimile est, uti multi perperam sentiunt, Noëmum rerum omnium scientiam à DEO sibi infusam, ante Arcae fabricam, haud secus ac Adamum habuisse.","prev":{"citation":"Arca Noe 23","label":"CAPUT V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/23"},"next":{"citation":"Arca Noe 25.1-4","label":"25.1 to 25.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/25.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}