{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 36","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/36.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Quae uti probè cognoverat Noë, ita quoque plurima ex se, quae Arcae fabricam commodam redderent, addenda invenit, de quibus tamen Sacrae literae nullam mentionem faciunt Noc itaque Divino adjutorio fretus Arcam tandem orditus est assumpto cubito, quem supra descripsimus, qui unum & dimi dium pedis, sive quod idem est. tres palmos veterum Romanorum, qui praecisè ulnae aequiva lent, contineret, iuxta lineam hîc appositam, quae tertiam partem unius cubiti, sive palmum exprimit. Primò itaque Noë, supra singula membra Arcae extruendae necessaria reflexione mentis factâ non statim in ipso solo, seu \" planitie fabricam constituendam S censuit, sed ante omnia, substructionis opus effecit, ut supra istiusmodi, veluti supra funda menta solidissima, Arca jam omnibus numeris absoluta quiesceret. Verebatur enim ne ir ipso terrestri plano, immensa onerum gravitate intra terrestre: partes cum tempore subsideret, unde Diluvio veniente deindè expedire se non posset. Quarè primum substructionum opus molitus est, quod tamen partibus Arcae non adnumeraretur sed erant veluti fulcra quaedan & sustentacula, quibus fabrica nixa insisteret; quae ex ligno durissimo solidissimoque, uti ro bore, quercu, alno similibusque elaborata, tanquam pali Terrae profundius juxta futurae Arca longitudinem latitudinemque infixa fuisse, verisimile est. Verùm cum haec multò luculentius ex praesenti schemate, quam ex multis verborum ambagibus, cognosci queant, hîc figuram ap pono. Substructio Arcae.","prev":{"citation":"Arca Noe 35-2","label":"CAPUT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/35-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/35-2"},"next":{"citation":"Arca Noe 37.1-3","label":"37.1 to 37.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/37.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}