{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 51.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 51.1-4","ref":"51.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Sub hac Zona primaevi mortalium habitarunt, Adamus conditus, Paradisus plantatus fuit, Arcam Noë construxit, Turris Babel aedificata, quatuor Imperiorum, Assyru, Persici, Graeci. Romanique principium deduxit, Verbi aeterni incarnatio configit. Quae omnia fusius legantur in Arte Magna Lucis & Umbrae, de Transmutatione gentium. Suppono secundò. Ex dictis, non omni: animalia cujuscunque tandem generis ex toto Terrarum Orbe collecta intra Arcam conclusa fuisse: has ob causas, quarum prima est, quod pleraque animalia a DEO condita, illa sub determinata specie sapientissimus rerum opifex produxit, quae postea tamen in infinitum multiplicata, universam Terrae faciem repleverunt; ubi & ex supramemorato, diverso Climatum, Zonarumque situ, nec non ex diverso solis, Lunae Siderumque influxu, adeò differente constitutionem sortita sunt, ut quasi à primo creatis, specie differre viderentur; DEO solo, mirarum transmutationum, quae sub diverso coeli ad Terram adspectu, fieri possent, conscio. Unde & in Arcam ea sola introducta fuisse existimo, quae deindè in universam Telluris superficiem dispersa, ex mutatione differentium Climatum, Zonarumque, dif ferentem indolem Coeli situi accommo datam nancisci possent; frustra enim in Arcam introducebantur ea, quae ex se, & sua natura in differentes species poterant degenerari. Dico semper de diversis Ovium, Boum, Caprarum, Hircorum, Equorum, Asinorum, Canum, Felium, similiumque speciebus, quae non nisi à differenti locorum natura, suam diversitatem susceperunt, quod & de volucribus Serpentibusque intelligi velim, de quibus paulò post in recensione animalium pluribus. Suppono Tertiò. Cùm successu temnimalia nasci, nostris regionibus incoporis animalia in universum multiplicagnita. Quae quidem si ritè expendantur, & ea sola animalia perfecta sub certis rentur, & sylvarum, montium campospeciebus à DEO optimo Conditore derumque recessus occuparent; accidit, ut commixta ex diversae speciei animaliterminata, unius videlicet speciei perfebus, media quaedam animalia nascerenctae, bina; ex immundis, masculum & foetur, quae quidem in Arca non fuerunt inminam, septem ex mundis, masculum & troducta, cum ex differentium animafoeminam in Arcam introducta fuisse palium congressu nata sint; uti Mulus, ex tebit; non verò ea, quae ex spurio diversarum specierum concubitu posteà nasci Equo & Asina, & plurima alia, quae paulò post adducemus.","prev":{"citation":"Arca Noe 50","label":"CAPUT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/50"},"next":{"citation":"Arca Noe 51.5-7","label":"51.5 to 51.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}