{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 52","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/52.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Est autem Reptile omne id animal quod pedibus destitutum solo ventre annuloso super terram reptare solet; cujusmodi Serpentes sunt: non omnes quidem, sed perfectioris naturae Re ptilia; quae tametsi ex putri seminiis serpentinis infecto nascantur ex promiscuotamen coitu masculi & foeminae, ut plurimum etiam nasci solent. Quod in Lumbricis, Julis aliisque non fit: cum inter ea nullum sit sexus discrimen, atque adeò immediatè ex putri nascun tur, quae adeo evidenti experimento comprobata sunt, ut de iis dubitari amplius non possit. Sed jam ad scopum. Sex genera, praeter innumera alia (quae tamen ex vario diversissimarum materiarum confluxu nascuntur) nume rant Zoologi. 1. Quaedam enim ex vi ni novi, sive musti exhalationibus, uti illa quos Bibiones, aut Muscilinos vocant, repentino ortu conspiciuntur. 2. Quaedam ex putrefactionibus terre strium partium, uti Lumbrici, Juli, Limaces, & similia innumera in terra, & extra terram, è mucilaginosa mate ria genita. 3. Nonnulla ex aquarum corruptela genita; cujusmodi sunt, quas perlas aut Chamos vocant. 4. Praeterea Papilionum, Muscarum, Formica rumque innumerabiles species, tam crustacea, quàm sine crustaceis alarum remigiis; fossis rivisque perpetuò supranatantes. 5. Sunt aliae, quae ex corrupto arborum, florum, plantarum, fruticum radicumque humore nascuntur, quarum tot species sunt, quot diversae plantarum arborumque species, cum unaquaeque arbor, flos, fructus, aut planta, ex suo veluti excremento spermatico, aliquod vivens producat, uti Gurguliones ex fabis, Juli ex nucibus, ex lentisco Aranearum variae species, ut in citato Mundi Subterranei XII. Libro per experimenta demonstravimus. 6.","prev":{"citation":"Arca Noe 51","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/51"},"next":{"citation":"Arca Noe 53.1-4","label":"53.1 to 53.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}