{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 53.1-4","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 53.1-4","ref":"53.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.1.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Sunt denuò plures insectorum species, quae ex animalibus tam vivorum excrementis, quàm mortuorum cada verosa putredine enascuntur; ut sunt Crabronum, Vesparum, Scarabaeorum que ex Equis Asinisque, ex Bobus Apum, ex Asinis Ricinorum differentes species; quas vel in ipsis visceribus intestinisque natas per excrementa ejiQuomode ciunt; quomodo autem haec in anima intra visce. ra animalibus nascantur, in citato Libro exposui lium insemus; seminia enim latentium Muscacta vernesque rum, Apum, Crabronum, Vesparum. nascantur. Apumque in herbis, floribus, foliisque arborum, ubi ea comederint animalia, dum eccè illa unà introsumpta mox nativo animalis calore animata, per stercora excluduntur. Denique non est ullum animal, quod non in se, & ex se aliud animal quodpiam generet, neque ullum in corpore humano membrum, quod non ex corrupto humore vermes sub multiplici forma, pro nutrimenti qualitate, ex se generet, quod tot infesti domestici animalium hominumque nospites, Pediculi, Pulices, Cimices, Ricini, similiaque sat apertè docent, praeter ea, quae in internis corporis visceribus ex corruptela humorum nascuntur Smicroquod nos per Smicroscopium, nobile scopii exhujus seculi inventum experientia doperimenta. cuit, de quo vide quàm amplissimè tractatum in nostro de Peste Libro. Patet itaque, illa sola animalia in Arcam introducta fuisse, quae immediatè ex massa chaotica à DEO fuerunt producta, quaeque mutui sexûs commistione sese propagare solent, non verò ea, quae jam recensuimus, insecta; cum haec posteâ ex naturali rerum corruptione, iuxta seminarias causas, vegetabilibus, aut sensitivae naturae, à DEO inditis, exorta sunt. His itaque expositis, jam ad Re- Serpentes utrum Arptilia progrediamur: Itaque Quaenam cam in ex iis Arcam intrarint, meritò quis du- gressi sint bitare posset. Dubium itaque solvamus. innumerabilem pene multitudinem experimentorum Orbi literario proposui, Certum est, & indubitatum, quemadquae uti non exiguam admirationem modum in XII.","prev":{"citation":"Arca Noe 52","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/52"},"next":{"citation":"Arca Noe 53.5-8","label":"53.5 to 53.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/53.5"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}