{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 66-2","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 66-2","ref":"66-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/66-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/66-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/66-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"simum in Mures etiam majores, quibus utplurimum vescitur aviculis quoque insidias tendit, in antris habitat; inquie tum semper hinc inde discurrit, mansuescit; cum Bufone, seu Rubeta immortale gerit bellum, cui tamen posteà succumbit, virulento halitu siderata; contra Serpentes verò in pugnam subitura. priùs rutâ se veluti antidoto quodam munire fertur. Vide de hoc animalculo plura in lib. 3. Artis Magneticae. Viverra animalculum, uti lucem odit, Vivene ita ferè semper subterraneos maeandros inhabitat, non nisi noctu ad praedam exit; vescitur hordeo, tritico, avenâ, caeterisque frumentis, & leguminibus, quorum pro hyberno commeatu acquirendorum collectrix est, supra modum studiosa, & industriae laude conspicua; undè veluti pro avaritiae symbolo à quibusdam ponitur; foemina tamen Mare do losior est. Mas enim ex avaritia foemi nae cibum negans, haec clam sibi excavat foramen, atque aliunde ad commeatum aditum parat; ut proinde quantò hic tenacior est, tantò illa voracior & liberalior est; in antris suis audacissimum est, ita ut Cuniculos etiam multo majo res se, invadat & interimat; extra eam tamen timidissimum; sicut Gallus in suo fimeto plurimùm valet. Taxus sive Melis, animal est somniculosum, lucem fugiens, perpetuò in abditis montium antris degit, noctu ad pabulum egreditur, obesum, totum pinguedine constans; vescitur omnibus fructibus, potissimùm Pyris, quibus summe incrassatur: tota hyeme dormire dicitur, propria pinguedine vitam sustinens; caeterum tardum, & pigrum est. prae pinguedine aegre se movens, quae tamen pinguedo Luna crescente, augetur; decrescente minuitur. Dissidium naturale cum Vulpe habet. Glis, magnitudine Feûs, infestum Gallinis, ovisque, quae absorbet, damnosum & πολύγονον, dormire dicitur tota hyeme, quod tamen experientiae repugnat.","prev":{"citation":"Arca Noe 66","label":"CAPUT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/66"},"next":{"citation":"Arca Noe 67.1-4","label":"67.1 to 67.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/67.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/67.1"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}