{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Arca Noe 97.5-8","citation":"Athanasius Kircher, Arca Noe 97.5-8","ref":"97.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.5.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Arca Noe","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Quis non videt, hoc Aeygptiorum monstrosum animal fuisse, cujusmodi complura hieroglyphicis suis inserunt, uti quam amplissimè de iis, & inprimis de Phoenice egimus, continentur, quorum proprium erat, ut quanto monstrosiores figuras exhibebant, tanto minora sub iis latere mysteria jactitarent. Quibus accedit ut illa fabulosa Phoenicis narratio in omnium passim de naturalibus rebus Scriptorum Monumenta irrepserit. Quod vero hujus volucris etiam mentionem faciant SS. PP. id eos non tam fecisse censendi sunt, quod talem verè volucrem extare arbitrarentur, sed ut inde occasionem sumerent, ad hujus avis similitudinem demonstrandi communem carnis resurrectio nem adversus eos, qui eam negarent, & tamen Phoenicem non alio modo, quàm ex cineribus suis propriis renascendi originem sortiri crederent, quemadmodum de Unicornu & Pelicano, qui pectore aperto, sanguine suo pullos enutriret, allusione facta ad Christum sanguine suo fideles suos enutrientem. Qui verò tempore Tiberii Phoenicem Romam allatam, inde Phoenicis veritatem adstruunt, summopere halucinantur; dum facilè iis illudi potuerit, rarioris specrei phoenicoptero qui praeter nomen Phoenicis nihil aliud haberet. Quis enim istam volucrem 500 annos vixisse, observavit? quis colectis ex aromaticis sarmentis nidum, quo se combureret, vidit unquam? Quis sufflatione alarum ligna ardore Solis succensa fuisse credet? Quis ex cineribus natum vermem ad speciei instaurationem intuitus est? nemo sanè mortalium. Chimaericum itaque & prorsus propudiosum figmentum est, omnes Hippocentauros & Sphingium Monstrum excedens. Ex quibus tanquam infallibilibus rationibus constat, Phaenicem, uti in rerum natura nunquam extitit, ita quoque in Arca non fuisse, quin & hoc Sacro textui repugnare, vel ex hoc comprobabitur, cum avis haec unica, neque mas, neque foemina, in Arca alias inutilis fuisset, & contra finem, quem DEUS ad instaurationem speciei ntenderat, ac promdè apertè dicat non unum aliquod animal, sed bina, masculum & foeminam ex omnibus aninantibus, Arcam quae ad speciei seminarium conservarentur, ingressa censeantur. Excusamus tamen SS.","prev":{"citation":"Arca Noe 97.1-4","label":"97.1 to 97.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.1"},"next":{"citation":"Arca Noe 97.9","label":"97.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/arca-noe/97.9"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Arca Noe. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arca_Noe","quality":"ocr"}}