{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 10-2","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 10-2","ref":"10-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Theod. Vti discursus tuus veritati quàm maxim consentaneus est, ita eum quoque ambobus vt ita dicam brachijs amplector. Sed rogo te vt explices quis tam stupendae pericycloseos in natura rerum finis sit? Cosmiel. Nosse debes mi Theodidacte: aqueum elementum, quemadmodum audisti ex Hydriele vti est veluti sperma quoddam Geocosmi, ita nulla portio esse potest, quae non eius indigeat subsidio; latet enim in aquei elementi centro spiritus omnium Opifex, qui quidem non nisi per continuam pericyclosim seu circulationem in intimis terrae visceribus, veluti in vtero quodam, per subterranei ignis calorem digeritur, & in variorum mixtorum compositionem praeparatur. Hinc aqueum elementum, cuius fons Oceanus est, vniuersam telluris superficiem ambit, vt nihil sit ex terrestrium continentium portionibus, quod non necessarium ex eo nutrimentum in se deriuet, veluti magnetica quadam vi attractum; & quoniam generationes & productiones rerum in humido & calido consistunt, certè necessarium fuit vt aqueum elementum per supradictam pericyclosim primò Solis calore in externa superficie spermatica mundi virtute imbueretur, quod deinde in subterraneis culinis calore ignis hypogari digestum per terrae canales in omnia Geocosmi membra ad ene","prev":{"citation":"Iter extaticum II 9","label":"Cap. II. De gle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 61","label":"Cap. II. De glol","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/61"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}