{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 10-4","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 10-4","ref":"10-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-4.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Ex vtroque tam occulto quàm manifesto, tam sensibilic uà in in sensibili alimento vnà iuncto nascitur volucrum seimerabilem men, quo in actum deducto, in ins multitudinem & varietatem propagatae, vniuersam infimam aëris regionem implent, vt id, ex quo ortae sunt, elementum incolant. Concurrunt itaque haud secus ac in mixtis ad auium compositionem omnia elementa, quae vni generali naturae semini pro subiectae materiae dispositione indiuiduato miscentur: & vti actiuâ caelestis lucis siue seminis virtute vnicuique forma constituitur, ita & ab eadem pro indiuiduatae lucis in distincta materia ratione, variae auium vires & proprietates, tanquam à fonte emanarunt. Vnde verò tanta diuersitas & multitudo originem suam habeat, restat explicandum. Maior est haud dubiè auium multitudo, maior specierum varietas, quàm quadrupedum, vt experientia quotidiana docet. Cuius rei ratio est multiplex ouorum, ex quibus nascuntur, multitudo, vel commistio vnius speciei cum altera, ex qua peregrina auium monstra subindè generantur, vel denique abditiss mi syluarum recessus, quibus dum abditae, & ab omnibus aucupum insidijs tutae delitescunt, paulatim in ingentem ex naturae illis insitae salacitate multitudinem pullulant. His positis, hoc pacto causam diuersitatis auium exponimus. Semini vniuersali naturae ex caelo elementisque, vti in pręcedentibus docuimus, educto ita natura comparatum esse scias, vt mox ac in indiuidua incidit, ibidem etiam particularia quędam constituat; pari pacto semen naturę, seu celestis lucis Entelechia, quâ in omnibus producendis natura rerum vtitur, mox vbi in materiam aui producendae aptam inciderit, ibidem & protinus indiuiduata pro mixtorum elementarium aquę & aëris combinatione talem & talem auem producit, non aliam, eo fere modo, quem solito tibi experimenti exemplo declarabo. Si decem diuersorum colorum vitra exponantur solis. similitudo ex vitris coloraradijs, certum est radios in vitra diaphana & diuersis ta. coloribus tincta incidentes, in opposito muro aut pauimento non lucem limpidam, sed eo colore, cuius vitrum est per quod transit, imbutam reddituros, ita vt pro multitudine vitrorum coloratorum diuerse quoque coloratę lucis species emergant.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 9-4","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9-4"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 104","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/104"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}