{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 106","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/106.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Prius competit maribus, alterum faemellis, & ouum est; prius in maribus nihil aliud est, quàm pur e lucis pi migeniae portio indiuiduata in pura & subtili eorum elementorum, ex quibus constant, parte, cui miscetur vera vnione in eam substantiam, quae in se cons et omne id, quod ad auium productionem necessatium est. Hoc per naturalem congressum matrici emellae inditae in ouum naturali matricis calore conuertitur; seclusum verò caloris externi, siue auit siue hominis cum proportionato caloris gradu fotu & incubitu, tandem ruptâ testâ in voluerem parentibus similem emergit. Et crassior quidem pars seminis an putamen & testam abit, aquosior vero pars in albu ginem conuertitur, pars verò, quae aëris & ignis si tiliores partes habet, in vitellum mutatur, cui germen supernatat subtilior efficaciorque seminis portio, atque huic vitalis & sper matica virtus omnis inest, ex t animae quo solo vita pulli & multiplicatio depen & vitae radix, reliqua omnia in alimentum cedun iam maturo inter testam concluso foetui. Et reliqua quidem animalia sine ouo intra matricem contenta per varios materni vteri ductus suum sibi alimentum ex toto corpore attrahunt, at solis volucribus Diuina sapientia per artem suam, quae natura est, peculiaem iuxta mundi formam, testaceam mansiuncula admirandâ sanè industria à matrice separatam sub Elliptica figura construxit, in qua tanquam in orbe suo, seu mundo omnia illa quae quoùis modo ad vitam necessaria erant, parauit. Theod.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 105","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/105"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 107","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/107"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}