{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 109","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/109.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Volucres itaque dicta ratione Diuinae vocis efficacia statim perfectum essentiae suae statum nactae sunt; semen autem earum mox intonante Dei voce, Crescite & multiplicamini, &c. perfectum fuit, qua incitatae volucres sine mora ad generationis opus se accinxerunt, & in innumerabilem multitudinem iuxta speciei cuiusuis exigen tiam sese propagarunt. Semen verò ex appropriato ipsis alimento & similitudine quadam naturae earum quàm maximè congruo assumpto reparatum fuit, perenni propagatione duraturum. Nam vt supra à me Lux primige audisti, latet in alimentis singulis animantibus desti- nia in omnibus eadem. natis lucis quaedam portio, prorsus ad lucis auium constitutiuae rationem simbolizans; ac proinde istiusmodi ex insita quadam ijs sympathia, naturali instinctu, seu seminis fusi reparatiuum appetunt. Theod. Omnia mihi luculenter exposita percepi: sed modò explices, cur natura ouum à faemella volucre separatum, seclusumque esse voluerit. Quisnam sit architectus, ille, qui externo tantùm adhibito calore, tantam & tam admirandam volucris structuram ex ouo resuscitet? siquidem capere non possum, quomodo externus calor, internam spermaticae virtutis energiam excitet, non auium solummodo fotu, quin vel ipso attemperato hominis, & quod maximum est, ipCalor externus latentem in ouo virtutem seminalem per sympathiam excitat. Quum cur se paratum sit a femella volatilium. Pennas volu. crum ex humiditate naturali generari. so fornacum calore, vti in Aegypto moris est, ad in signem temperiem reducto. Cosmiel.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 108","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/108","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/108"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 110","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/110"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}