{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 115","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 115","ref":"115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/115.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"pennis varietatem producunt, atque adeo nihil aliud illi colores sint, quam intra fibras plumarum vitreas & diaphanas variè refracta lux. Et ne experientiae reExperimenfragari videar, accipe Smicroscopium, quo in minu tum. tioribus examinandis vti soles, & dictas pennas exactiùs lustra, inueniesque verum esse quod dixi. Videlicet ingentem plumearum fibrarum in morem vitreorum filorum translucentium ordine digestam copiam; atque haec genuina illa, quam tantopere physiolovi mirantur, colorum intentionalium causa est. Quod verò natura quasdam volucres nullo certo coloris vestitu ornarit, sed omnigena colorum varietate Colorum vaimbuerit, id vtplurimùm vi phantastica seu imaginarietatis etiam tiua ex obiectis varij coloris imbutâ prouenit, de quo imaginatio causa esse cùm tu alibi fusè egeris, diutius immorari nolo potest. Theod. O quanta me voluptate afficis, dum tantùm mihi naturae arcanum aperis, adeò enim scitè causam huiusmodi colorum indigitasti, vt eam ἀποδεικτικῶς demonstrasse videaris. Sufficit enim, quidquid me tantopere circa auium Genesim angebat, abundè à te mihi explicatum fuisse. Quare iam ad animalium Genesim progrediamur, quae intra aquas natales suos habent. Aquatilium Genesis. SOSMIEL. Dixi tibi superius Theodidacte, lucem illam radicalem, seu mundi sem omnibus mundi corporibus sese insinuare; & in caele stibus quidem corporibus purissimum, vti in se ips est, in aëre quoque minùs tenue quàm in caele in aqua minùs tenue quàm in aëre, in terra denique minus tenue quàm in aqua, id est sub crassiori form diffu existere.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 114","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/114"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 116","label":"IIBIBLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/116"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}