{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 131","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/131.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":210,"text":"Cap. I. Iter Su marinum. quanta per vitreos hosce parietes in Oceano monstra video, quanta piscium spectacula, quàm innumerabiles natatilium exercitus? Cosmiel. Omnia haec magni maris foetus sunt hucusque hominibus incogniti. Theod. Siste parumper Cosmiel, quid hoc monstri, ecce video ante me ad instar montis ambulantis molem; estne possibile etiam scopulos rupesque in mari mobiles esse? Cosmiel. O quàm luderis Balaena monis instar. Theodidacte! Non hic mons est, sed Balaena seu Coetus ingens, quorum haud exiguus in hoc Oceanio regno numerus stabulatur. Theod. Rogo te mi Cosmiel, vt ad eius figuram & magnitudinem propiùs considerandam aliquantùm viciniùs me sistas. Cosmiel. Descriptio BaFiat. Theod. Certè quidquid tu dicas mi Cosmiel, lenae. ego montem hunc sine radicibus natantem, non coetum comperio, ingens enim hic in eo antrum video, cerno veluti duas arbores vertici insistentes; forsan vna ex earum insularum numero est, quas natantes vocant. Video quoque graminibus & herbis marinis vnà cum saxis arena mistis latera eius mirum in modum exasperata; ecce & aliud signum, corallinam plantam e latere emergentem, ecce hic pratulum quoddam comparet, alga herbisque marinis refertum. Nec desunt huic prodigiosae moli congesta insertaque omnis generis ostrea & conchilia. Omi Cosmiel quid modò video? duas ingentes rupes ad instar carbunculi seu pyropi fulgentes; ò quantum de se lumen fundunt! ò quàm mirum phasma! Cosmial.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 130","label":"IIBIBDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/130"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 32-2","label":"Cap. I. Iter Su","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}