{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 14","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/14.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Vti enim naturae meae arcana abscondita sunt, & inaccessae mortalibus semitae, ita non facile humano captui patent, & ne vix quidem etiam a quantumuis magni ingenij physiologis penetrantur, adeò paucorum est ad tantum naturae Sacramentum per tingere, eorumque forsan solummodò quos Deus peculiari praerogatiua, huiusmodi rerum notitia dinos fecerit. Theod. Sat superque percepi quae sapienter retulisti, & iam de rei veritate ampliùs non dubito, quare ad alia progrediamur. Dic rogo vnde prouenit tanta colorum, saporum odorumque, quibus sensus nostros afficis, varietas aquae? modò enim salsam, iam dulcem, nunc calidam, vt plurimum frigidam, subinde austeram, nonnunquam odore differente imbutam, interdum salutiferam & varijs infirmitatibus medendis aptam fundis, nec desunt, quae pestifera quadam & venenosa qualitate polleant, quae differentiae qualitatum, non in exiguam admirationem rapiunt omnes naturae scrutatores. Hydr. Scire debes Theodidacte, haec omnia pendere a naturali constitutione terrestrium partium, per quas canales mei porriguntur, neque enim putare debes telluris interioris corpus homogeneum esse hoc enim sentire, praeterquam quod insensati & imperiti Philosophastri foret, vel ipsa exterior telluris tanta varietate rerum praegnantis constitutio, heterogeneam terrestrium partium naturam sat affatimque demonstrat.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 13","label":"Cap. I. De As","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/13"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 15","label":"Cap. I. De As","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/15"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}