{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 188","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/188.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Vides quoque nonnulla altiorem alijs situm habere? Singula tamen suis hydragogis meatibus indeinenti fluxu impleri, quorum canali morificia vti altiorem à natura situm sortita sunt, ita appri priatos quoque suos, in quos aquae diffur ur, lebetes, altiores obtinuerunt. Accedit ascensum aq rum attractu naturali, quem su pra tibi exposi multum promoueri. Theod. Iam omnia perfectè cepineque de naturae potentia ampliùs dubito. Progrediamur itaque. Vix dixeram, cùm ecce pari velocitate, per ingentes subterrestrium terrarum tractus; Oceanique fundum traducto ingens modò rerum mirabilium theatrum aperitur. Omi Cosmiel, estnè possibile terrenam molem tot meatibus perfossam, in tantam Regionum subterrestrium amplitudinem excauatam subsistere posse? Cosmiel. Tu semper more humano loqueris, & diuina opera humanis inuentionibus perperam assimilas. An nescis cadere non posse id quod potens Dei dextera excelsi, ineffabili opificio, inuiolabili soliditate firmauit? Theod. Condona quaeso seruo tuo, neque enim haec elocutus sum, vt de diuina potentia quidquam dubitarem, sed quia admiratione tantorum attonitu spectaculorum mei ipsius vix compos sum. O Philosophorum speculationes, as illo terram, praeter eas quas externa nobis superficies exhibet, nullis alijs cauitatibus instructam, summa Sensus in ijs sanè imperitia sibi persuadent. O quantoperè in quae non attin ijs ad quae sensus noster non pertingit concip git, nos decipic. diudicandisque decipimur? Cosmiel.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 187","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/187"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 189","label":"Cap. I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/189"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}