{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 223","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 223","ref":"223","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/223","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/223.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Cap. V. Epil Omnia denique operatur in omnibus ijs mentibus in quibus habitat per donum affluentissimae charitatis. Necesse est itaque Theodidacte, vt ijsdem gradibus ad eum & ad desideratam felicitatis possessionem pertingere satagas, quod fiet si trium sequentium documentorum notitiam, in hac vita mortali tibi compares, id est. Mentis tranquillitatem, virtutis splendorem, & charitatis dulcedinem. In hisce enim diuina Maiestas, tanquam in solio sibi proprio requiescit, quibus per Purgationis, Illumina tionis & Perfectionis viam adeptis, anima ad diuinos amplexus admissa, meritorum incrementum veluti cum aeternae vitae pignore quodam suscipit. Porro voluntatis nostrae cum Diuina vnio, in hoc potissimum consistit, vt perfectè in nobis Christum exprimamus, quod per virtutum, quas Christus in hac mortali vita nobis ad imitandum proposuit, sequelam contingit; quo vnico Deus Opt. Max. tantoperè sibi complacet, vt nihil sit in religiosae vitae exercitijs, quod hominem ad dictum, vnionis gradum, maiori compendio perducat. Haecnest vera illa & regia via, qua sine vllorerrore, ad tantoperè desideratum scopum peruenias; an nescis, quantum PaChristus in omnibus suam semper voluntatem ernae voluntari vniformem habuerit? quis vnquam Christo majus humilitatis argumentum, cum Dominus gloriae & totius Maiestatis Deus esset, in hac npassionis, immo terra praebuit? quis atrocis mortis tormentum, maiori constantia & fortitudine sustiDialo sustinuit? quis vnquam pro Crucifixoribus suis, caeterisque inimicis, tanto cordis affectu Patrem interpellauit? vt interim nihil dicam de infinitae charitatis actibus, de patientiae, mansuetudinis, orationis innocentiae vitae, inauditis exemplis quae ex Euanelicis oraculis constant.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 222","label":"Cap. V. Epilogus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/222"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 224","label":"Cap. V. Epil","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/224"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}