{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 32-2","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 32-2","ref":"32-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/32-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Sat apparet mi Theodidacte, te necdum mirabilium mundi notitiam habere, dum tam pertinaci ni tui ductu, quae verè bellua marina est, tu montem aut insulam natantem putes. An non vides antrum illud, quod tu speluncam montis putabas, id apert faucium balenae hiatum esse? Theod. O prodigium, ò miraculum! dic ergo quare semper illum apertum habet, & cur ita plenum piscibus reperio? Cosmel Cùm bellua haec plurimo semper ob corporis sui vastitatem nutrimento indigeat, dies noctesque ad sufficiens sibi alimentum comparandum, solitae venationi intendit, & quoniam occulto naturae instinctu os in venatione semper apertum habet, pisces forte sortuna obuij, & ipsi vana imaginatione elusi, dum id rupis cuiuspiam submarinae foramen putantes incautius ingrediuntur, naturali belluae astutia decepti, captique in praedam simul & escam cedunt in geniosi venatoris. Quod verò te moueant gramina, herbae, crystallinus frutex & similia quae ab externa corporis belluini superficie excreta cernis, fateor admiratione non carere apud eos, qui sapientissimi Conditoris opera non explorarunt. Quare tu vbi huius vegetabilis adhaerescentis foeturae causam cognoris, mirari desines. Cùm enim vniuersum belluinum corpus ingenti viscositate ob pinguedinis adipisque abundantiam polleat, accidit, vt certis temporibus locoque in fundo maris opportuno intra algarum, caeterarumque marinarum stirpium stratum, veluti in congruo sibi ac delicioso prato, siue veneris explendae gratia, siue summae prurigini qua subinde agitatur remedium quaerens, se voluat reuoluatque; cuiusmodi locus cum arena, saxis, conchilijs, ostreis similique fundi maris progenie refertus sit, certum est illa intra viscosam pellis belluinae scabritiem conglutinata, tandem veluti in pingui & viscoso limo quo belluae corpus imbutum est, cum ingenti incremento successu temporis in petrosam sobolem salsugine maris indurescere; atque haec causa est cur bestiam tot plantis & conchilijs testaceisque animalibus coopertam videas: quas verò binas arbores in vertice notasti, illae arbores minimè sunt, sed spiracula bel luae, quibus aquam nunc attrahit, nunc immensis diluuijs denuò aëri commissa euomit; quos deindeQuales exten oculi.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 131","label":"Cap. I. Iter Su","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/131"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 133","label":"Cap. I. Iter Su","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/133"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}