{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 36","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/36.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"non enim video quid emolumenti in natura rerum afferre pos int, quin potius in magnum detrimentum obitan tam piscium consumptionem, qua vel ipse Oceanus ua viduatur prole, cedant? Cosmiel. Ne putes quidquam in natura rerum tam perniciosum esse quod non altissimos in natura fines habeat. Nam praeterquam quod ad Creatoris Omnipotentiam declarandam producta sunt, innumera alia praestant in Oceanio regno emolumenta. Imò verò quidquid in eo faeculentum, viscosum, pingue, sordidum, id totum vbi sibi huiusmodi bellua attraxerit, à nociuis faecibus aqueum regnum liberat. Secundò pinguendo huius animalis tanti vsus est, vt complures nationes eius subsidio carere non possint; oleum enim ex decoctione pinguedinis extrahitur, non tantùm ad lampades fouendas, sed ad eo naues contra aquae irruptionem illinendas, & ad coria attenuanda magnum vsum praestat ijs qui fulloniam, baphicam siue tinctoriam, coriariam, oleariam, nauticam similesque artes profitentur. In Medicis quoque dictum oleum non contemnendos vsus praestat; cùm illud instar frigidi cuiusdam balsami corruptis inflammatione membris idest contra erysipelis ardores, similesque morbos nobilissimum medicamentum sit; eximiumque contra vesicae dolores, praesertim si attenuatun & distillatione multoties iterata, foetorem & cupyremma amiserit, arcanum sit: in Islandia quoque vel vnicum huius belluae sceleton in integrae domus structuram seruit. Sed iam ex obscura huius belluae aluo emersi ad alia progrediamur. Theod.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 35","label":"Cap. I. Iter Su","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/35"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 137","label":"Cap. I. Iter Su","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/137"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}