{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 48","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/48.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"nis praestantissimum iudicasti: ita enim est, & nos Angelici supernae curiae asseclae, prae omnibus mundi globis ad eius conseruationem quàm maximè incumbimus, singulari curâ, & mirâ quadam ordinum nostrorum distributione, iuxta diuinae prouidentiae nutum & dispositionem sactâ, omnia in ea administramus, dirigimus, conseruamus, quod nulli alteri globorum concessum est. Tantâ enim aeterna Sapientia curâ in hunc globum incubuit, vt nullam regionem, regnum, prouinciam, vrbem, nullam vsque ad ipsos priuatos homines domum, nullam siue brutorum siue plantarum mineraliumque speciem, angelico praesidio immunem esse voluerit: vnde caelestium praesidium, tanta est in hoc globo multitudo; vt non tantum omnium hominum, sed & specierum indiuiduorumque quorumcunque entium numerum longè superet; qui quidem praesides vigili solicitudine ad inimicae & Satanicae potestatis insidias, quas in humani generis exitium perpetuò moliuntur perfringendas, vnicè incumbunt, & ad bonum finemque vltimum à Deo destinatum conducunt. Theod. Vti abundè Geocosmi praestantiam & excellentiam demonstrasti, ita pariter, dubijs meis adeò satisfecisti, vt ampliùs quicquam desiderare non possim; hoc Imperfectio. tamen aliquem mihi scrupulum inijcit circa terrestris nes Geocosglobi imperfectionem, quòd videam eum in multis mi narrantur. regionibus tanta sterilitate squallescere, vt praeter innumeros serpentes, basiliscos, dracones, & venenosae faeturae sobolem nihil reperias; nonnulla quoque loca ob desperati aëris aquarumque inclementiam, deserta & inhabitata relinquuntur; multa quoque tot ferocium belluarum latibulis referta sunt, vt ea non dicam habitare, sed ne transire quidem impunè liceat; Video quoque magnam Geocosmi portionem in hunc vsque diem incognitam, inaccessamque remanere, vt sunt eae quae polis subsunt regiones; ad haec itaque vt mihi respondeas supplex & obnixè rogo. Cosmiel.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 47","label":"Cap. II. Degl","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/47"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 49","label":"Cap. II. Degl","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/49"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}