{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 52","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/52.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Accedit hisce quod pleraeque ferocium belluarum, vti sunt Elephantes, Leones, Tygrides aliaeque huius generis belluae naturali quadam inclinatione desertas & vastas petant solitudines, vtpotè ab hominum insidijs in ijs liberiores, ne in cultis locis faecundiori prouentu propagatae, extremum hominibus animalibusque exterminium & exitium adsciscerent; Ne verò deserta perpetuae sterilitati sine vllo emolumento consecrata censeantur, Natura semper in hominum vsum, eximium quidpiam in ijs producere statuit; in nonnullis quidem bdellium & manna nobilissimum, resque raritate pretiosas, vt in arenoso Tartariae deserto Rhabarbarum, in aliquibus palmas dactylis faecundissimas; non desunt quae volucres quadrupedesque eximias alant, ita vt nihil propè sit, tam hominum iudicio squalidum, quod non sua conferat emolumenta. Ecce paucis tibi descripsi desertorum non nullos fines à Natura intentos; complura alia allaturus, nisi te impatientem morae ad alia festinantem cognoscerem. Theod. Iam verè video ex tua tam eximia relatione Naturam minimè vt nouercam incusandam, quae tanta prouidentia omnia constituit omnia tam exacta trutina ponderauit. Sed perge mi Cosmiel reliquos mihi propositorum dubiorum nodos Vapores ex dos soluere. Cosmiel. Alterum quod tibi scrupul putridis aquis mouebat, erant loca paludibus & aquarum stagnanac stagnis aërem & homitium squalore oppleta, quae cum perniciosorum vanes inficiunt.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 51","label":"Cap. II. Degl","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/51"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 2","label":"Cap. II. Degl","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}