{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 6","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/6.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Percepi omnia, & admiratione attonitus vix mei compos sum; sed hoc vnicum me mirum in modum torquet, quod ad regna tua tum subterraneum, tum subaqueum, omnem mihi aditum interclusum inueniam, nec fieri possit, vt ad insignem aliquam & insolitam Naturae notitiam, nisi haec omnia propiùs spectata oculari demonstratione comprobauerim pertingam; quae dico non tam dico ad curiositatis pruritum sistendum quàm ad solius immensi & sapientissimi conditoris gloriam promouendam, vt videlicet inspectis omnibus Naturae mysterijs, de gradu in gradum, per ineffabiles diuinae sapientiae semitas paulatim progressus attingam Deum Deorum in Sion; ibique perpetuo & indissolubili amoris nexu ei, qui tantum in hominis solius gratiam molitus est iungar, eundem aeternum amem, amando sine termino possideam. Hydr. Scias Theodidacte iurisdictionis meae terminos non eò extendi, vt te sine mundi praesidis consensu & imperio, cui soli caeli & terrae, adeoque totius Naturae archiuium concreditum est in regnum meum introducam, Consiium sed audi consilium meum. Audiui iam dudum te Hydriels. gratiam in conspectu Mundi praesidis qui Cosmiel dicitur inuenisse, qui sicuti te in inaccessa hucusque superioris mundi caelestisque exercitûs armamentaria introduxit, atque omnia ex ordine demonstrauit, ita quoque continua precum tuarum feruido cordis affectui coniunctarum sollicitatione futurum spero, vt omnia regnorum meorum arcana, & tibi demonstrare, & totius Naturae subterraneae constitutionen detegere non sit intermissurus.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 5-2","label":"FIBIBEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/5-2"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 37","label":"FIBIBEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/37"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}