{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 69","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/69.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Eam de te mi Cosmiel existimationem concepi, vt id exiguo tempore à te praestari posse putem, quod supradicti scriptores caligine intellectus obuoluti, multis annis consequi non potuerunt; tibi enim naturae claues ab Opifice sapientia concreditas iam dudum noui, & nihil tibi earum rerum quae in abdito naturae sinu delitescunt incognitum esse, iam saepe saepius experimento comperi. Cosmiel. Agedum itaque mi Theodidacte, vtramque arrigito aurem, omnes ingenij neruos intendito, ad ea quae dicturus sum, & in genere quidem, tantùm tibi nonnullarum rerum ostendam veritatem, complura solùm indigitaturus, plurimorum verò rationem intermissurus, vtpotè quae ingenio tuo superiora sunt, & ad quae humani intellectus caducitas pertingere vix possit. Theod. Tuo me magisterio plena resignatione submitto; quod in omnibus tuis beneplacitum fuerit oculis, exsequere. Cosmiel. Altiùs itaque argumentum ordior; dixi tibi si meministi in itinere nostro caelesti Deum omnipotenti voluntatis suae efficacia primùm chaoticam massam ex nihili abysso creasse; hanc autem chaoticam massam nihil aliud, quàm rudem, confusam, Chaotica mas indigestamque fuisse rerum producendarum congesa confusa riem, siue elementorum hylen quandam à primo moles. creationis suae instanti rerum omnium in vniuerso S. Basil.2. Heproducendarum panspermatica quadam virtute praexam. Glossa magna gnantem, quae in prima elementorum diuisione verbo chaos ineffabili diuinae vocis potentiâ & energia percussa, Abulensis in Genesim. in eam emersit rerum diuersitatem, quam in mundo satis ilogusatis admirari non possunt mortales. Theod. Quomodo tam ineflabilis elementorum diuisio facta sit nosse cuperem; Cosmiel.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 67-2","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/67-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/67-2"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 70","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/70"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}