{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 7-2","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 7-2","ref":"7-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/7-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"TheodSed velim ampliùs explices, Cosmiel, quomodo quae superiùs dicta sunt, cum Sacro Textu Genesis 1. congruant, vbi de terra sermo est, quasi elemento per se consistente, & à reliquorum admixtione separato. Cosmiel. Scias itaque Sacrae Scripturae ita comparatum esse, vt veritas eius subinde non possit, nisi per diuersos sensus exprimi. Quando itaque dicit Sacra pagina. In principio creauit Deus caelum & terram. Terram, hoc loco, non sumendam putes eo modò, quasi iam se parata ab omnibus alijs elementis creata extitis set, nequaquam; sed terra continebatur in illa chaotica massa, in magna illa hyle, inani, sterili, & vacua, aquarum inuoluta abysso. Nam spiritus Dei serebatur super aquas, veluti incubando foecundans eas, & spermatica virtute impraegnans, & deindè in diuisione aquarum; dixit Deus. Congregentur aquae in locum vnum, & appareat arida. Vnde luculenter concluditur, materiam illam aquis inuolutam, post detectionem tandem veluti quoddam sedimentum aquae, terrestri substantiae destinatum, in mirificam illam Geocosmi architecturam & fabricam coaluisse. Quando itaque sacra verba dicunt. In principio coelum & terram creatam fuisse, non id intelligendum putes velim de puro elemento terreno, sed de globo illi terrestri, cuius iam rudis indigestaque moles, in abysso aquarum inuoluta iacebat. Cum enim Der optimus maximus terrae causa totum mundum condiderit, vtpotè in quo humani generis regnum esset collocaturus, atque in eo Vnigenitus Dei Filius Verbum Patris humana carne vestitum humani generis salutem à qua per peccatum exciderat, operari debebat infinita misericordiae suae miracula; rectè dicitur in Sacro Textu.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 75","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/75"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 76","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/76"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}