{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 73","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/73.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Certum est in ea iam spermaticam vim praeextitisse, qua herbas produceret, cùm nemo quod non habet dare possit: frustra enim creasset materiam, si in ea non virtualiter extitisset, vnde reliqua educta fuissent. Patet id quoque in productione reptilium & volucrum, dum dixit. Producant aquae reptile animae viuentis, & volatile super terram, sub firmamento caeli, creauitque Deus Cete grandia, atque omnem animam viuentem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, & omne volatile secundùm genus suum. Ecce hic aperte docetur, ex verbis. Quam produxerant aquae in species suas. Et omne piscium genus, auiumque species, immediatè ex aquis veluti ex subiecto praeexistente producta fuisse. Ergo iam semen in ijs praeextiterat, quo in tantam specierum varietatem, voce Dei percussa erumperet, & iterum, ex versu 24. Producat terra animam viuentem in genere suo, iumenta & reptilia, & bestias terrae, secundum species suas. Aperrè docetur, Deum ex terra, veluti ex praeexistenti materia, omne genus animantium produxisse.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 72","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/72"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 74","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/74"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}