{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 74","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/74.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Terra autem ad id impotens fuisset, nisi spermatica quadam virtute ad id quod voce Dei iubebatur producendum imbuta fuisset, cùm simplex ac nudum elementum ad quidquam producendum inidoneum sit. Luculento itaque Sacri Textus testimonio constat, Deum plantarum atque animalium species non ex nihilo prorsus creasse, sed ex elementis vnicuique creaturae congruis, veluti ex subiecto quodam praeexistente formas rerum de potentia seu virtute materiae in actum eduxisse. Plantas quidem & animalia terrestria ex ipsa terra humido elemento iam imbuta, ex aqua, & effluuio eius aërio pisces & volucres. Theod. Quare ex aquis eductum dicitur volucrum Cur volucres genus, cum id ex aëre eductum conuenientius dici ex aqua sint. possit. Cosmiel. Nôris Theodidacte, aëris elementum nihil admodum ab aqua differre; cùm sit velut subtilissimus aquae vapor siue aporrhoea, aut eiusdem veluti quoddam effluuium, quod aquâ positâ, & calido eam resoluente, necessario resultet. Nam vt supra tibi indicaui, simul ac haec vox diuina. Fiat lux insonuit, ignis elementum, seu lux primigenia aquas calore suo mox dilatatas in tenuissimam substantiam rarefecit, & hunc aërem siue Aetherem dicimus. Nam vti experientia tibi constat; aquam Reciproca aëreis in aquam in aërem, & hunc vicissim in aquam mutari facilli mutatio. mum est. Cum itaque Sacer Textus dicat, ex aqua pisces & volucres prodijsse, innuit illos ex humido crassiore, hosce verò ex subtiliori humido qui aer est, originem suam traxisse.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 73","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/73"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 75","label":"VPPIBOI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/75"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}