{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 80","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/80.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"ita fieri non potest, vt caelum actiuum rerum principium quidquam operetur, nisi habeat, quo suum diffusum deponat, cuius quidem foecundissi ma matrix alia non est, nisi tellus omnium elementorum foeturâ iam disposita & impraegnata ad omnium tum mineralium, tum vegetabilium, animaliumque productionem. Theod. Miranda sunt quae mihi refers Cosmiel; nunc ergo mihi exponas, vtrun in Chaotica illa massa, quam in primordiali rerum origine Deus ex nihilo condidit, vis illa motiua, rerum omnium semen, quam Entelechiam dixisti inextiterit, & successu temporis ex ea omnia educta fuerint, veluti ex rerum omnium primaeua materia? Cosmiel. Cùm ex prima illa chaoticae massae materia & caelos & elementa, & quaecunque vniuersi ambitu continentur, Deus rerum Opifex eduxerit; certum est, eum omnia ad consequentium rerum productionem necessaria in dictam materiam primo infudisse, quod aptè insinuat Sacra Scriptura; & spiritus Dei ferebatur super aquas, ad eas foecundandas, veluti ijs incubante, vt alij textus docent; postquam verò Verbo virtutis suae, siue lumine verbi cuncta distincta & separata fuerunt, minimè censere debes, materiam chaoticam, variam illam & verè infinitam producendarum rerum potentiam & virtutem in hac actuali elementorum separatione amisisse; absit. Hanc enim materiam in hunc vsque diem omnium rerum seminibus refertam adhuc retinet & possidet, vt proindè ex hisce facilè pateat, quomodo prima il la chaoticae massae materia, ab vniuersi Entelechia distinguenda sit. Est enim dicta Entelechia siue lux illa primigenia mundi, chaoticae massae veluti forma quaedam, quâ quod rude, confusum, indigestumque in ea existebat, illud Entelechia à ruditate, indigestaeque molis confusione vindicatum, ordinatum, concinnum, pulchreque digestum reddidit; vtpotè primaeuae materiae vnica virtus & efficacia, actuique informans, ita tamen, vt rerum omnium productiua virtus & aptitudo Entelechiae à materia primaeua dependenter inexistat; materiae tamen eidem, originaliter vt ita loquar, & radicaliter insit.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 79","label":"IFFEBEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/79"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 81","label":"IFFEBEII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/81"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}