{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 9","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Etiamsi enim aqua in superficie ex Borea in Austrum proruere videatur, tota tamen substantia aquae vsque ad fundum naturali suo cursu Boream petit. Est & illud consideratione dignissimum, quòd huiusmodi particulares in vicinis suppolaribus partibus voragines complures constituantur, quibus aqua absorpta, & per varios ramos in vnum corriuata, impetum ingenti pondere aquarum in magno canali iam incitatarum augmentet, atque adeò idem in Geocosmo contingat, quod in sanguinis microcosmi perpetua pericyclosi & circumuolutione contingere experientia iam nouiter docuit: est enim naturae motus perpetuus, ad perpetuandas in Geocosmo operationes sapienti sanè naturae consilio institutus, qui si vel minimum ab operatione sua cessaret, tota è vestigio natura langueret, atque in confusionem omnes mundi officinae deducerentur. Theod. Omnia ritè cepi, quae de pericyclosi aquei elementi sapienter dixisti. Hoc vnum me torquet, vtrum canalis ille, siue magna Geocosmi vena per ipsum terrae centrum ducatur, an non? Cosmiel. Non tibi imagineris ve lim, canalem hunc diametri instar per ipsum centrum terrae extendi, hoc enim necessarium non est; suff cit, vt postea tibi demonstrabo, eum laterali quadam deflexione, & obliquis ductibus per varios anfractus, & immensae capacitatis hiatus, tandem finem euolum tionis suae attingere. Ex qua quidem laterali deflexione meatuum, & fluxus facilior redditur, & exoneratio non tam violenta, quemadmodum ex Hydrostatica tibi constat, accidit.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 8","label":"Cap. II. De gle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/8"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 10-2","label":"Cap. II. De gle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/10-2"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}