{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II 9-2","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II 9-2","ref":"9-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/9-2.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quemadmodum enim radij solis veri sunt solis spiritus per vniuersum mundum diffusi; ita quoque, quod ab anima siue substantia illa fixa vegetabilium, in quae sedem suam posuit, effluit, lux videlicet caelestis in planta indiuiduata vnà cum tenuissimorum elementorum portione, veluti radius quidam effluxusque istius substantialis formae verus ille & proprius, genuinusque vegetabilium spiritus est. Theod. Dic modò, quomodo & qua ratione anima illa producatur in vegetabilibus, hoc enim non parum me torquet. Cosmiel. Caelum, vti supra audisti, in intima terrae viscera, ceu in matricem quandam subtilissimum suum semen mediante aqua proijcit, quod vnà elementorum subtilioribus partibus commixtum Archaeus, id est caloris natiui intra Geocosmum opifex in vapores sublimat, qui per vniuersos telluris poros delati, atque in aquam denuò frigore natiuo condensati verum fiunt vegetantium alimentum, quod vti dictum est, à radicibus plantarum attractum, coctum, digestumque in sui substantiam conuertunt, & fit vegetabile. Ex alimenti verò huius puriori subtiliorique parte siue semine anima exoritur, intra intimos partium sinus latenter diffusa, ex crassiori verò alimenti parte corpus exterius ac visibile plantae fit, sit, videlicet scapus, cortex, ramus; ex subtilioribus verò effluuijs in crassiori sedimento existentibus fiunt folia & flores, & ex foliorum florumque subtilioribus partibus fit fructus, ex huius tenuioribus partibus tandem semen fit, in cuius medio veluti in corpusculi centro latitat vis illa spermatica verè admiranda, & ipsa anima vegetabilis, arbor videlicet virtualis cum radicibus, trunco, ramis, folijs, floribus, fructibus, quibus tota vegetabilium substantia componitur, vt proindè vel hinc diuinae potentiae magnitudinem agnoscas, quae tam exiguae portioni, quae vix octo millesimam ducentesimam seminis partem aequat tantam ad simile sibi producendum facultatem indi derit, & quae vix atomi quantitatem ad spermaticum suum corpus comparata exaequet, in praeamplas tamen & altissimas arbores, quemadmodum de sinapis grano rectè veritas in suo enunciat Euangelio, enascatur.","prev":{"citation":"Iter extaticum II 8-3","label":"Cap. IV. De ę","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/8-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/8-3"},"next":{"citation":"Iter extaticum II 91","label":"Cap. IV. De ę","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/91"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}