{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Iter extaticum II xix","citation":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II xix","ref":"xix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xix.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Iter extaticum II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii","urn":null},"verse":false,"words":188,"text":"Sed quaenam dices subsidia? Paucis votorum meorum summam tibi pando. Diuturna experientia ductus doctusque noui, mirificos quosdam effectus, quibus natura rerum in Orbe terrarum ludit, ita per omnia mundi climata diffusos esse, vt vix territorium sit adeo exiguum, quod non exoticum quoddam ac prorsus insolens ludibundae naturae spectaculum exhibeat, quarum abditarum rationum medulla, vti in intimo rerum recessu residet, ita quoque non nisi diuturno ac profundo Mentis scrutinio, per varias combinatoriae amussis leges tandem attingitur; de quibus à diuersis certior factus, cùm tantam rerum molem non vnius hominis esse, sine aliorum, qui necessarias mihi suppetiarum copias conferrent, contributione, probè cognossem: quapropter literarium cum Medicis, Chymicis, alijsque reconditioris philosophiae Magistris comm cium instituendum duxi; vt quae ab ijs circa locorum quorundam particularium naturam, natiuamque terrestrium partium constitutionem, aliorumque prodigiosorum effectuum qui in fontium thermarumque exoticis qualitatibus, in ventorum vnicuique locorum peculiarium abditis proprietatibus, in mi bus quoque metallicisque corporibus, vti c in varijs succis, oleis, alijsque, quos sola nonnulla exudant, liquoribus in animalibus denique plantisque naturae Oeconomia sese exerit, ingentem mihi memoratarum rerum copiani, tum ad argumenta in opere magno proposita folidiori fundamento stabilienda, tum ad operis splendorem, compararem.","prev":{"citation":"Iter extaticum II xviii","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xviii"},"next":{"citation":"Iter extaticum II xx","label":"PARS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/iter-extaticum-ii/xx"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Iter extaticum II. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Iter_extaticum_II","quality":"ocr"}}