{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Itinerarium exstaticum 14","citation":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/14.md","author":{"name":"Athanasius Kircher","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher"},"work":{"title":"Itinerarium exstaticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"reuelationem, nullam epiphaniam angelicam; nullum Oraculi Delphici afflatum subesse velim; sed vt omnia luculenter demonstrarentur, ratiociniaque de rebus adeo incognitis suauius Lectoris animo ingererentur, sub ingeniosi figmenti velamine seu ficti raptus integumento exhibita esse Lector sibi persuadeat velim; Ne verò solus intellectus mirandorum operum magnitudine captus sine vlla ad tanti Conditoris sapientiam, bonitatem amorem facta reflexione, voluntatem debitis laudis, honoris, amorisque affectibus, intentis vnicè in hoc Opusculo pascuis destitueret; hinc Ascetarum more Theodidactus post maxima sapientissimi Conditoris opera in diuini amoris actus, atque in admirationis affectus rapius, nihil aliud intendit, quàm vt Lectorem ad similes Deo debitas gratiarum actiones, ad similes animi Deo pleni affectus concitet, vt hoc pacto per visibilia huius mundanae machinae prodigia, ad inuisibilium bonorum nunquam deficientium vbertatem aspiret, ea toto mentis affectu quaerat, ac tandem perenni filiorum Dei consortio, atque aeternae felicitatis compos in eo quiescat, qui est finis vltimus, beatitudo aeterna, & vniuersae creaturae centrum. His itaque praemissis iam tandem propositae nobis materiae argumentum prosequamur. PRAEIn qua Author luculenter docet, opusculum hoc nihil peregrinum habere, quod non sacrarum Literarum, Sanctorumque Ecclesiae Doctorum authoritatibus, & irrefragabilibus obseruationum experimentis consentiat. TINERARIVM exstaticum adornaturus, Lectori curioso meam prius mentem circa nonnulla scitu prorsus necessaria hisce detegendam duxi, vt hoc pacto Lector aperiendum à nobis coelestium regionun iter cum sperato fructu, abditasque naturae altioris semitas in offenso pede percurreret.","prev":{"citation":"Itinerarium exstaticum 13","label":"ICETUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/13"},"next":{"citation":"Itinerarium exstaticum 15","label":"ICETUN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/15"},"credit":{"text":"Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum","quality":"ocr"}}